Curia Unionis Europaeae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Curia Europaea


Curia Unionis Europaeae (sigla Anglica: CJEU) est Unionis Europaeae institutum, quod omnes res forenses comprehendit; (sigla Germanica: EuGH).

Anno 1952 in Luxemburgo creata, ubi ex tunc est sedes eius, ex duobus iudiciis maioribus et quibusdam iudiciis singula spectantibus constat.[1]

Hoc institutum anno 1952 nomine "Curia Communitatis Europaea carbonis et chalybis" (ab anno 1958 "Curia Communitatum Europaearum") conditum est. Anno 2009, cum Foedus Lisbonense ictum est, Curia praesens nomen accepit.

Curia iudicialem Unionis Europaeae auctoritatem constituit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur.

Curia Unionis Europaeae constat ex:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Articulus 19 Foederis Traiecti Mosae icti: Curia Unionis Europaeae includat Curiam Europaeam, Tribunal Unionis Europaeae et iudicia singula spectantia. (Anglice: The Court of Justice of the European Union shall include the Court of Justice, the General Court and specialised courts).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]