Cadmus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Cadmus (discretiva)

Cadmus et draco

Cadmus (-i, m.; Graece Κάδμος) fuit conditor et rex Cadmeae in Boeotia, quae urbs posteriori tempore Thebae nominata est, filius Agenoris, regis Tyri vel Sidonis, et Telephassae vel Argiopis.

Cum soror Cadmi Europa a Iove rapta sit, pater Agenor Cadmum et filios eius aut eam invenire aut domum numquam redire iussit. Cadmus, cum oraculum Delphis consuluerit, ab Europae investigatione desistere et urbem in loco ubi 'bovis iaceat' condere iussus est. Cadmus bovem aliquem miserum per mediam Graeciam totam pepulit donec bovis fatigatus iacuit. Hoc in loco Cadmus, cum serpentem Marti carum interfecisset, dentes serpentis extrahere et dimidium eorum in terra serere ab Athena iussus est. Cum Cadmus hos dentes seruisset, viri armati ex terra saluerunt inter se pugnantes. Quinque horum virorum superfuerunt, quibuscum Cadmus pacem fecit. Cum nonnullos annos Marti servivisset, Cadmus rex urbis Cadmeae factus est.

Cadmi et Harmoniae filiae fuerunt Semele, Agaue, Ino, Autonoë.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]