Lingua Slovena

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Slovena
Slovenščina
Taxinomia:
Locutores: 2 200 000
Sigla: 1 sl, 2 slv, 3 slv
Status publicus
Officialis Slovenia, Unio Europaea et partes Carinthiae et Fori Julii
Privata Slovenia, Carinthia (Austria, Croatia, Italia, Hungaria
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia scientiarum artiumque slovenae
(Slovenska akademija znanosti in umetnosti)
(SAZU)
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Slovena (Slovene: Slovenščina) est lingua Europaea, una cum linguis Bulgarica et Serbocroata, membrum subfamiliae Slavicarum Meridianarum familiae Slavica linguarum Indoeuropaearum.

Circa viginti-duo centena milia hominum linguam Slovenam sermone patrie? habent. Ea utuntur in Slovenia, in partibus Austriae (praecipue Carinthiae) et Italiae (Fori Julii), Croatiae et Hungariae, quorum primis tertiis lingua publica est. Maio anni 2004 exeunte, Slovena est una ex linguarum publicarum Unionis Europaeae.

Origo[recensere | fontem recensere]

Sicut aliae linguae Slavicae, radix Slovenae est familia Protoslavica et lingua Slavonica Ecclesiastica Antiqua.

Vetustissima scripta Slovena in Frisingia Bavariae inventa sunt; itaque Monumenta Frisingiae, in lingua Slovena Brižinski spomeniki vocantur. Hic thesaurus praedicationum circum annum milia exoriri et liber episcopi esse suscipatur. Haec scripta etiam prima ex scriptis Slavicis littera Latina et etiam inter vetustissima manuscripta Slavica omnino sunt.

Slovena litterae in saeculo sedecim per operae reformatoris Primi Trubare (Primož Trubar) et aliorum oritur. Tempore imperii Austro-Hungarici Theodisca lingua auctoritatis cum Slovena vulgaris erat. Magnus erat influx verborum Theodiscorum in lingua Slovena, et cum primo dimidio seculi undeviginti (sicut iterum initio viginti) motus linguae puristicae politicae scriptorum nonnullorum contra verba externa agiebat.

Saeculo undeviginti literatura Slovena florere incipiebat.

Post Bello Orbis Terrarum II, Slovenia pars rei publicae socialisticae Iugoslaviae factus est. Slovena inter linguas publicas Iugoslaviae erat, sed Serbocroata usque ad libertatem rei publicae Sloveniae anno 1991 politice linguisticeque dominari manebat.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Sicut in multis linguis Slavicis, Slovena nomina in sex casus flectuntur, et verba temporalia advenire iuncta in duabus formis aspectui, et imperfectum et perfectum solent. Praesens est solum verum tempus; et futurum et praeteritum periphrase cum verbo biti 'esse', et participium praeteritum. Biti tantum tempus futurum habet, non autem praeteritum.

Differt Slovena grammatica numero plerisque aliis linguis Europaeis, quibus homines hodie utuntur, nisi linguis Sorabicis. Nomina et verba flectuntur in numeris singulari, plurali, et duali. Saepius et liberius quam in lingua Graeca antiqua, numerus dualis adhibetur.

Nomina[recensere | fontem recensere]

Nomina, adiectiva, et praenomina, omnia quae sunt trium masculini, feminini, neutriusque generum, mutantur per sex casus, nominativum, genitivum, dativum, accusativum, locativum, et instrumentalem. Numeri possunt esse singularis, dualis, vel pluralis.

Verba[recensere | fontem recensere]

Verba temporalia Slovena per tres personas et tres numeros flectuntur. Secunda et tertia personae dualis numeri idem pronuntiari scribique solent. Tempora futurum et praeteritum cum participio struuntur, et formis verbi biti 'esse', futurum cum formis futuris, praeteritum cum formis praesentibus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!