Maiestas (ius constitutionale)
| Partem legis seriei de |
|
Vide etiam: |
Maiestas sensu iuridico est facultas personae naturalis vel iuridicae de se solus libere legitimeque decernendi. In civilitate, maiestas supremam et auctoritatem politicam sui potentis significat, quae sit unica potestatis rei publicae origo. Notionem saeculo decimo sexto Ioannes Bodinus primo lingua Francogallica (souveraineté) formavit, qui ipse vocem souveraineté postea verbo Latino maiestatis interpretatus est.[1]
Ambitus semanticus [recensere]
Vox souveraineté a verbo Latino superanus sive superanitas orta est. Interpretatio Latina 'maiestas' a plurimis Bodini successoribus recepta est, ab aliis "summa potestas", "summum imperium", "plenitudo potestatis", "suprematus" et "supremitas", a paucis "potestas eminens" et "imperium politicum" adhibita sunt, "superioritas" autem auctoritatem principum Sacri Romani Imperii super suorum terras valet.[2]
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |
Notae [recensere]
- ↑ Ioannes Bodin, De Republica Libri Sex, cap. de iure maiestatis textus Francogallicus et versio Latina.
- ↑ Der Souveränetätsbegriff von Bodin bis zu Friedrich dem Grossen (1897)