Phineus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phineus et Boreades (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. Crater Atticus rubeis figuris. Museum Lupariense.

Duo Phinei fuerunt in mythologia Graeca :

Phineus, vates caecus.[recensere | fontem recensere]

Hic Phineus erat filius Agenoris, regis Phoeniciae, et Telephassae. Postquam sororem Europam Iupiter rapuit, iussu patris, ut ceteri fratres (Cadmus, Cilix, Phoenix...) eam quaesitum profectus est. Quam cum reperire non posset, novam urbem (Salmydessum nomine) in litore Thraciae condidit, ubi rex Odrysarum fuit.

Duos filios e Cleopatra uxore, filia Boreae et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate Apollo donaverat : quod deorum arcana consilia studiosius mortalibus proderet, inter ipsa dicta a Iove irato excaecatus fuisse plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. Iupiter in eum et Harpyias immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec Argonautae ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii Boreae, Calais et Zetes, per aerem stricto gladio paventes Harpyias usque ad Strophadas insulas persecuti sunt atque Phineum sic aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis Iasonem et comites eius viam ad Colchos gratus docuit ac futuros eventus praedixit.

Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas.

Longe aliter a Diodoro Siculo[1] haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, Argonautae in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et Thraces ventum est, in quo proelio Hercules[2] cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.

Plures variationes apud auctores inveniuntur, praecipue recentiores. E qua fabula Sophocles argumentum duxisse videtur tragoediae hodie deperditae cui "Phineus" titulus.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Phineus, sponsus Andromedae.[recensere | fontem recensere]

Alter Phineus, Beli filius atque regis Aethiopum Cephei frater, idem et patruus Andromedae et sponsus erat. Sed postquam eam monstro marino, Ceto, eripuit, Perseus Andromedam sibi vindicavit in matrimonium annuente patre. Tunc Phineus iratus et dolens filium Iovis cum armata manu adgressus est : circumventus ab hostibus Perseus Gorgoneum caput e sinu prompsit atque ita Phineum comitesque in saxa vertit.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic etiam Bibliotheca Apollodori libro tertio (at non libro primo!).
  2. Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!