Thebae (Graecia)
E Vicipaedia
Thebae (Graece Θῆβαι, Neograece Θήβα) est urbs Graeciae.
[recensere] De aetate mythologica
Memoriae traditum est fines Thebanorum primum ab Ogyge, rege Ectenum, aboriginum Boeotiae, possessos esse. Post Ectenes fines Boeotiae ab Hyantibus et Aonibus occupati sunt, quoad Cadmus cum exercitu Poenico finibus potitus Thebas condidit. Reges Thebarum aetatis mythologicae hi sunt ordine expositi:
- Cadmus
- Pentheus
- Polydorus
- Nycteus
- Lycus
- Labdacus
- Lycus (iterum)
- Amphion et Zethus
- Laius
- Creon
- Oedipus
- Polynices
- Eteocles
- Creon
- Lycus
- Laodamas
- Thersander
- Peneleus
- Tisamenus
- Autesion
- Damasichthon
- Ptolemaeus
- Xanthus
Post Xanthum Thebani monarchiam deposuerunt.
[recensere] De aetate historica
[recensere] Epaminondas et Pelopidas
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. Sed dominatio eorum intoleranda fuit ceteris populis. Primi Thebani, Epaminonda et Pelopida ducibus, bellum Spartae intulerunt. Pelopidas, e patria pulsus, et Athenis exsul, iniit cum duodecim comitibus consilium liberandi cives suos ab ea factione, quae per Lacedaemonios civitatem opprimebat. Illi igitur duodecim Athenis interdiu exierunt, ut vespere Thebas pervenirent ; exierant autem cum canibus venaticis, retia ferentes, vestitu agresti, quo minus suspecti facerent iter. Sub noctem Thebas ingressi, et apud Charonem, unum e suis, excepti, vestes muliebres supra loricas induerunt, gladios in sinu abdiderunt, et caput frontemque sertis populeis obtexerunt. Sic vestiti, introducti sunt in donum Archiae, fautoris Lacedaemoniorum, summi magistratus, a quo convivium collegis suis dabatur. Convivae, vino epulisque dediti, vultus conjuratorum coronis obvelatos dignoscere non potuerunt ; illi irruunt, et eos interficiunt. Populus ad arma vocatus arcem aggreditur, duce Pelopida, et, praesidio Lacedaemoniorum expulso, recuperat libertatem.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |

