Latinitas bona

Abbasidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caliphatus Abbasidarum maxima extentio anno fere 850

Abbasidae (-arum m.) (Arabice: العبّاسيّون al-‘Abbāsīyūn) fuerunt dynastia calipharum qui magnam partem musulmanorum regnaverunt ab anno 750, cum caliphatum Omayadarum everterunt, usque ad 1258, cum Mongoles Bagdatum ceperunt. Abbasidae nomen traxerunt a progenitore Abbas ibn Abd al-Muttalib, Machometi patruo. Caliphatūs Abbasidarum conditor fuit As-Saffah, qui seditione facta anno 750 ad Lycum flumen Marwanum II Ommiadam bello superavit et occidit.

Index calipharum Abbasidarum usque ad annum 1258[recensere | fontem recensere]

Arbor genealogica Abbasidarum. Viridi colore Abbasidae Bagdatenses, flavo Cairenses indicantur. Machometi nomen inclusum est ut Abbasidarum consanguinitatem cum eo monstretur.