Zoroastrismus

E Vicipaedia
(Redirectum de Zoroastrianismus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Faravahar, signum religionis Zoroastreae.

Zoroastrismus, vel religio Zoroastrea, est religio et philosophia doctrinae Zoroastri vati adscriptae, quem religio ipsa nominat. Vox Zoroastrismi in usu commune (hoc est, non historico) est eadem Mazdaismo, venerationi Ahurae Mazdae, quam Zoroastras supremam auctoritatem divinam evexit.

Zoroastrismus est unicus in historia religionis propter suos nexus "formativas" cum religionibus Occidentalibus et Orientalibus.[1] "Veterrima ex religionibus evulgatis indicem opinionem habentibus," Zoroastrismus "probabiliter homines movit, recta vel oblique, plus quam quaelibet alia fides."[2]

Artis vocabula[recensere | fontem recensere]

Prima mentio Zoroastris extans in scripturis Occidentalibus ad Thomas Browne (1605–1682) attribuitur, qui vatem breviter in libro Religione Medici (1643) commemoravit. Zoroastrianum religionis nomen est Mazdayasna, quae Mazda- coniungit cum verbo Avestano yasna 'veneratio, devotio'.

Scripturae[recensere | fontem recensere]

Yasna 28.1, Ahunavaita Gatha (Bodleian MS J2)

Prima epitome sacrorum Zoroastrianismi operum est Avesta. Quamquam haec opera sunt veterrima, compendium hodiernum est reliquiae redactionis habitae per regnum Sapores II (309 a.C.n.379 a.C.n.) accidisse; partes autem compendii amissae sunt, praecipue tempore casus Imperii Sassanidarum anno 651, post quem Zoroastrianismus ab religione Islamica substitutus est. Veterrimum operis in lingua Avestana exemplum exstans anno 1288 scriptum est.

Antiquissima Avestae opera scripta sunt in vetere Avestano, aliquando Gathico appellato; multa autem opera ex inferiore aevo supersunt, plurima probabiliter ex aevo Achaemenido (648 a.C.n.330 a.C.n.), et paucis iam inferioribus. Omnia autem habentur viva voce tradita fuisse antequam primum scripta sunt; in exemplis exstantibus, verba Avestana sunt in litteris din dabireh scripa, inventione aevi Sassanidarum (226651).

Opera Avestana usitate dividuntur in quinque categorias "topicales," sed hae categoriae haudquaquam sunt canonicae. Nonnulli eruditi ponunt has categorias in duos greges, unum liturgicum et alium generale. Categoriae sunt:

  • Yasna, primum compendium liturgicale, quae includit Gathas, habitas a Zoroastro ipso compositas.
  • Visparad, epitome supplementorum Yasnae.
  • Yasht, hymni ad divinitates.
  • Vendidad, descriptiones spirituum malorum et rationes eorum confusorum.
  • Opera breviora et compendia orationum: quinque venerationes (nyaishe), triginta dies (siroze, vide Calendarium Zoroastrianum), et benedictiones (afringan). Conliguntur alia horum fragmentorum in Parva Avesta (Khorda Avesta), epitoma orationum in usu quotidiano a laicis (non a sacerdotibus).

Alia opera[recensere | fontem recensere]

Templum Yazd, templum Zoroastrianum.

Libri Avestani complentur a nonnullis naturae religosae vel semireligiosae operibus secundariis, quae, etsi non sacra, doctrinam Zoroastrianam valde moverunt. Alia ex his operibus locos adferunt quae habentur ex amissis Avestae partibus exstare.

Gravissimi ex his libris secundariis (quorum sunt ad sexaginta) sunt:

  • Actus Religionis (Dēnkard), Persico Medio
  • Creatio Primordialis (Bundahishn), Persico Medio
  • Spiritus Sapientiae (Mēnog-ī Khirad), Persico Medio
  • Liber Ardae Viraf (Arda Viraf Nāmag), Persico Medio
  • Centum Ostia vel Capitula (Sad Dar), Persico Moderno
  • Rivayat, libri a maioribus posteris traditi, Persico Medio et Moderno

Usus vocis Zend-Avesta pro Avesta, et usus Zend sicut nomen linguae vel scripti, sunt recentiores et communes errores. Vox Zend vel Zand 'commentarius, translatio', ad supplementaria in Persico Medio refert.

Sensu generale, omnes opera secundaria supra dicta in notione Zend includuntur, quoniam ea commentarios quoque de Avesta et religione saepe comprehendunt.

Incluti Zoroastriani[recensere | fontem recensere]

Navjote, ritus Parsorum admissionis in religionem Zoroastrianam

Incluti Parsi ex India sunt Jamshedji Tata, "industrialista" et philanthropista; J. R. D. Tata, "industrialista" et civilis Indiae aviatione conditor; Pherozeshah Mehta, Dadabhai Naoroji and Bhikaiji Cama, agitatores publici; Zubin Mehta, conductor; Bejun Mehta, contratenor; Kaikhosru Shapurji Sorabji, compositor; Freddie Mercury (Farrokh Bulsara), musicus rock; Ray Panthaki, actor Britannicus et pellicularum productor; Homi J. Bhabha, scientiae nuclearis peritus; Homi K. Bhabha, philosophus; Sam Manekshaw, Field Marshal; Sooni Taraporevala, auctor et scriptor pellicularum Salaam Bombay et Mississippi Masala; Rohinton Mistry, scriptor; et Firdaus Kanga, scriptor.

Parsi notissimi pro philanthropia sunt Jamsetjee Jeejebhoy et Cowasji Jehangir Readymoney, qui pro eorum munificentia equites facti sunt. Familia industriales Tata, Godrej, et Wadia sunt Parsi. Noti socii communitatis ex Irania adventi sunt Ardeshir Irani, Bollywood director, et Ronnie Irani, criquetista.

Incluti Pakistaniae Parsi sunt Ardeshir Cowasjee, scriptor et editor diurni The Dawn, conditi constitutique a civitatis patre, Mohammed Ali Jinnah, cuius uxor fuit Parsia; Jamsheed Marker, legatus; et Bapsi Sidhwa, scriptor, et Byram Avari, ambo familiae Avari, quae in "service industry" agit.

Merwan Sherier Irani (18941969) quoque, religiosus dux Indus ab adsectatoribus Meher Baba appellatus, saepe suas fides Zoroastrianas commemoravit.

Incluti Zoroastriani Iraniani sunt Dr. Farhang Mehr, olim Iraniae primus minister legatus, professor emeritus Universitatis Bostoniensis, agitator pro libertate religiosa, et res biographiae Triumph Over Discrimination, ab Lylah M. Alphonse scriptae.

Ratan Vakil, qui Oracle Business Intelligence evolvit, est Zoroastrianus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.britannica.com/EBchecked/topic/658081/Zoroastrianism%7Ctitle=Zoroastrianism, Britannica Online Encyclopedia (www.britannica.com), inventum 24 Decembris 2008.
  2. Mary Boyce, Iran Religion—Iran Travel Guide (1979), p. 1, http://www.iran-travel.org/iran-religion.html (www.iran-travel.org), inventum 24 Decembris 2008.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alphonse, Lylah M. 2000. Triumph Over Discrimination: The Life Story of Farhang Mehr. Bostoniae Massachusettae: L. M. Alphonse.
  • Black, Matthew, et H. H. Rowley, eds. 982. Peake's Commentary on the Bible. Novi Eboraci Nelson. ISBN 0-415-05147-9.
  • Boyce, Mary. 1979. Zoroastrians: Their Religious Beliefs and Practices. Londini: Routledge. ISBN 0-415-23903-6.
  • Boyce, Mary. 1983. "Ahura Mazdā." Encyclopaedia Iranica, 1:684–687. Novi Eboraci: Routledge & Kegan Paul.
  • Boyce, Mary. 1984. Textual sources for the study of Zoroastrianism. Manchester: Manchester UP. ISBN 0-226-06930-3.
  • Boyce, Mary. 1987. Zoroastrianism: A Shadowy but Powerful Presence in the Judaeo-Christian World. London: William's Trust.
  • Boyce, Mary. 1996. History of Zoroastrianism. Novi Ebroaci: E. J. Brill. ISBN 90-04-10474-7.
  • Boyce, Mary. 2007. Zoroastrians: Their Religious Beliefs and Practices. Londini: Routledge. ISBN 978-0-415-23903-5.
  • Bulliet, Richard W. 1979. Conversion to Islam in the Medieval Period: An Essay in Quantitative History. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-17035-0.
  • Carroll, Warren H. (1985) 2004. Founding Of Christendom: History Of Christendom, 1. Urbana: Illinois University Press. ISBN 0-931888-21-2.
  • Clark, Peter. 1998. Zoroastrianism. An Introduction to an Ancient Faith. Brighton: Sussex Academic Press. ISBN 1-898723-78-8.
  • Dhalla, Maneckji Nusservanji. 1938. History of Zoroastrianism. Novi Eboraci: OUP.
  • Duchesne-Guillemin, Jacques. 1988. "Zoroastrianism." Encyclopedia Americana, 29:813–815. Danbury: Grolier.
  • Duchesne-Guillemin, Jacques. 2006. "Zoroastrianism: Relation to other religions." Encyclopædia Britannica (online ed.), http://www.britannica.com/eb/article-9207, accessum 2006-05-31.
  • Eliade, Mircea, et Ioan P. Couliano. 1991. The Eliade Guide to World Religions. Novi Eboraci: Harper Collins.
  • Kellens, Jean. "Avesta." Encyclopaedia Iranica, 3:35–44. Novi Eboraci: Routledge and Kegan Paul.
  • Khan, Roni K.1996. "The Tenets of Zoroastrianism." http://tenets.parsizoroastrianism.com/
  • King, Charles William. (1887) 1998. Gnostics and their Remains Ancient and Mediaeval. Londini: Bell & Daldy. ISBN 0-7661-0381-1.
  • Melton, J. Gordon. 1996. Encyclopedia of American Religions. Detroit: Gale Research.
  • Malandra, William W. 1983. An Introduction to Ancient Iranian Religion: Readings from the Avesta and Achaemenid Inscriptions. Minneapolis: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-1114-9.
  • Malandra, William W. 2005. "Zoroastrianism: Historical Review." Encyclopaedia Iranica. Novi Eboraci. iranica.com, http://www.iranica.com/newsite/articles/ot_grp9/ot_zorhist_20051007.html.
  • Mistree, Khojeste P. 1998. The Zarathushti Religion: A Basic Text. Hinsdale Illinoesiae: Federation of Zoroastrian Associations of North America. ISBN 0-9666985-0-9.
  • Moulton, James Hope. (1917) 1997. The Treasure of the Magi: A Study of Modern Zoroastrianism. Londini: OUP. 1-564-59612-5.
  • Russell, James R. 1987. Zoroastrianism in Armenia. Harvard Iranian Series. Oxoniae: Harvard University Press. ISBN 0-674-96850-6.
  • Sayce, Archibald Henry. 1875. The Principles of Comparative Philology. Editio altera, retractata et amplificata. Londinii: Trübner & Co.
  • Simpson, John A., et Edmund S. Weiner, eds. 1989. "Zoroastrianism." Oxford English Dictionary. Ed. 2a. Londini: Oxford UP. ISBN 0-19-861186-2.
  • Stolze, Franz. 1882. Die Achaemenidischen und Sasanidischen Denkmäler und Inschriften von Persepolis, Istakhr, Pasargadae, Shâpûr. Berolini: A. Asher.
  • Zaehner, Robert Charles. 1961. The Dawn and Twilight of Zoroastrianism. Londini: Phoenix Press. ISBN 1-84212-165-0.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg