Sassanidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sassanidae ab anno 224 usque ad 651 regnum in Irania tenuerunt, ab eis Regnum Sassanidarum appellatum. Eo anno rex ultimus Sassanida, Isdegerdes III, post bellum quattuordecim annorum, ab Islamicis Saracenis victus est.

Aetas Sassanidarum principium verum habuit anno 228, cum Artaxares I regnum Parthorum, quod regionem saecula dominaverat, debellavit. Ipse et successores magnum imperium omnes terras comprehendens Imperii Achaemenii inter Euphraten fluvium et ortum solis. Diu gestiebant imperium vetus totum denuo unire, qua de causa saepe bella cum Imperio Romano et (quod dicitur) Byzantino gerebant.

Quod Chosroes II brevi tempore patravit, inter bella cum Imperio Byzantino annorum 602 usque ad 616, Aegypti, Syriae et Palaestinae armis potitus. Sed imperator Heraclius eos repugnavit, audaciter ipsam Persiam invadens. Anno 628 Chosroes exercitu Heraclii ad portas obsidente de regno depositus est. Inter insequentem pacem, Sassanii se in fines suos translaticios receperunt.

Utrisque diuturno bello confectis, Sassanidae a religione gliscente Islamica brevi post sublati sunt..

Reges Sassanidae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]