Chanis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Chānis sive Khan, Khanis, aliter chānus, canis (!), caanus, cham, chan, can (Graece κάνης, κάνις), titulus apud Mongolus qui plus minus ve idem est ac imperator. Figura prisca videtur khāghān fuisse, sed ob linguarum mutationes facta est khāān. Principalis chanis est Gengis Khan, Mongolicus imperator. Prior autem forma perstitit, nempe khāqān quae habetur esse titulus alius et maioris dignitatis (fortasse Chanis Chanium?), unde figura Latina chagānus, khagānus (Graece χαγα̑νος).