Safranum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crocus sativus


Crocus sativus
Crocus sativus flos cum stigmatibus rubris.
Taxonomia
Regnum: Plantae
Phylum: Magnoliophyta
Classis: Liliopsida
Ordo: Asparagales
Familia: Iridaceae
Genus: Crocus
Species: C. sativus
Nomen binomine
Crocus sativus
L.,

Safranum (-i, n.) est condimentum e flore Croci sativi ductum, speciei croci familiae Iridacearum. Floris tres stigmata (fines distales plantae carpelli, vel membra genitalia muliebria) partesque stili (stipes iungens stigmata cum ceteris plantae) saepe siccantur et ad coquendum ut condiens coloransque adhibentur. Safranum, quod decennia fuit condimentum pretiosissimum per pondum in terris,[1][2] est indigena Asiae inter occasum solis et meridiem.[3][2] In vicinitate Graeciae primum colebatur.[4]

Safranum sapori acerbo et odori simili iodoformo faenove notatur; haec chemicalibus picrocrocino safranaleque fiunt.[5][6] Etiam continet fucum carotenoidum, crocinum, quod cibo colorem croceum (aureum flavumque) dat. Haec lineamenta safranum ut pars ciborum multorum orbis terrarum multum peti faciunt. Safranum etiam fomenta medica habet.

Verbum safranum a verbo Arabico ˀaṣfar (أَصْفَر 'flavum'), defluit, per verbum cognatum zaˁfarān (زَعْفَرَان), nomen condimenti safrani Arabice.[6] Safranum etiam est verbis Italico zafferano, Hispaniceque azafrán, Francogalliceque safran, Angliceque saffron cognatum.[7]

Biologia[recensere | fontem recensere]

Croci sativi morphologia
Crocus sativus (saffron crocus) botanical illustration from Kohler's Medicinal Plants (1887).
 →  Stigma (terminus pistilli).
 →  Stamina (membra mascula).
 →  Corolla (ordo petalorum).
 →  Cormus (propagationis membrum).

Crocus sativus mansuetus est planta perennis quae autumno floret. Sunt nulla safrana fera; C. sativus est mutatus sterilis triploidus Croci cartwrightiani Mediterranei orientalis, qui est et autumnalis.[8] Ex investigationibus herbariis, C. cartwrightianus in Creta innatus est, nec—ut olim fere credebatur—in Asia Media.[6] C. sativus factus est cum C. cartwrightianus dilectu artificioso lato a cultoribus, qui stigmata producta cupiebant, subiectus sit.

Quoniam sterilis est, C. sativi flores purpurei grana utilia edere non possunt—ergo procreatio ex auxilio humanum pendet; necesse est cormis (membra subterranea, similia bulbis, quae amylum condunt) operis effodi et dirumpi et rursus seri. Cormus, propagans dividendo in decem minoresve cormulos qui mox plantas novas parant, tantum anni tempus unum vivit.[8] Cormi sunt parvi globuli fulvi teni diametro 4.5 centimetra et storea densa fibrarum parallelarum involvuntur.

Post tempus somni aestate (aestivatio), quinque ad undecim folia viridia angusta rectaque paene—crescentia quam maxima longitudine 40 cm—humo emergunt. Autumno gemmae purpurea apparent. Demum mense Octobre, granis exsolutis a plurimis aliis plantis florentibus, flores eius splendide coloratos, colore ab pastello illustre lilico ad malvam fusciorem striatioremque, evolvit.[9] Cum floruerit, fere est altitudine intra 30 cm.[10] Intra flore etiam est stilus ter dentatus; ipsa dens quisque stigmate coccineo longitudine 25–30 mm desinit.[8]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Crocus sativus in caelis similibus quibus terrae Mediterraneae fruticum maquum vel chaparrali Americani Septentrionalis, ubi aurae aridae aestuosae aestivae trans terras siccas aliquantumque siccas flant, viget. At tamen planta hiemes frigidas tolerare potest, superans gelua tantum gelida −10 °C et nive breviter tegi.[11][8] Tamen si in viciniis umidis similibus Casmeriae (ubi pluvia fere est quotannis 1000–1500 mm) non coluntur, inrigatione opus est—hoc est res in regionibus colentibus safranum Graeciae (500 mm pluviae quotannis) Hispaniaeque (400 mm). Pluviae tempus est etiam necessarium; pluviae largae vernae postea aestates aridiores sunt optimae. Praeterea cum maxime ante florebit pluat, safrani fructus amplificatur; at tamen si caelum est pluvium vel frigidum florentes, pestilentia alitur, hoc facto fructus minuunt. Status constanter umidi calidique fructubus,[12] quoque fossio cuniculorum murumque aviumque, et nocet. Parasitique alii, nematodae foliuginumque cormorumque tabes, minae magnae et sunt.[13]

Crocorum sativorum florum fructus[*]
Natio Fructus (kg/ha)
Hispania 6–29
Italia 10–16
Graecia 4–7
India 2–7
Marocum 2.0–2.5
Fons: (Deo 2003, p. 3)
[*] Fructus florum pondum, non safranorum siccorum pondum ultimum, denotant.

Plantae safrani, habentes parum se in umbrosis, in sole forte rectoque optime crescunt. Ergo in agris, qui se ad meridiem demittunt ut croci solem quam maximum accipiant, optime seritur. In hemisphaerio septentrionali, satio in mense Iunio fere agitur, quo tempore cormi circum altum 7–15 cm seruntur. Et altitudo sationis et positio cormorum, una cum caelo, sunt necessaria moventia fructus plantarum. Itaque matres cormi sati altius safrana meliora effert, quamquam minores gemmas florum filiasque cormos edunt. Scientia tale, cultores Italici cormos 15 cm alte et dispositos in ordinibus 2-3 cm seorsim serere fructus optimos facit, at altitudinem sationis 8-10 cm florum cormorumque opus optimum facit, invenerunt. Iterea, Graeci Marocique Hispaniceque cultores altitudines positionesque diversas excogitaverunt ut caelis eis conveniant.[12]

Croci sativi in solis putribus laxisque aquosisque calcareisque fictilibusque quae crassitudinem levem cloacamque bonam habet et quod naturale valde inest optime crescunt. Cubilia sublata de more adhibetur ut derivationem bonam alantur. In praeteritis, naturalia in solo industria 20–30 tonna fimi per hectarem aucta sunt. Postea—et sine fimo plure—cormi sati sunt.[13] Postquam tempus somnii per aestatem, cormi folia angusta eius submittunt et autumno gemmare incipunt. Solum mense Octobre (in hemisphaera septentrionale) plantae florescunt. Metere flores necesse est res celer: flores, floriti prima luce, ut dies transit celeriter flaccescunt.[14] Praeterea Croci sativi inter tempus breve duarum hebdomadum vigent.[15] Circa 150 flores 1 g filiorum siccorum safrani ferunt; ut 12 g saffrani sicci (72 g demessa recenter) ferantur, 1 kg florum opus est. Flores carpti recenter 0.03 g, flores sicci 0.007 g, fere pendunt.[13]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. (Rau 1969, p. 53).
  2. 2.0 2.1 (Hill 2004, p. 272).
  3. (Grigg 1974, p. 287).
  4. (McGee 2004, p. 422).
  5. (McGee 2004, p. 423).
  6. 6.0 6.1 6.2 (Katzer 2001).
  7. (Harper 2001).
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 (Deo 2003, p. 1).
  9. (Willard 2001, p. 3).
  10. (DPIWE 2005).
  11. (Willard 2001, pp. 2-3).
  12. 12.0 12.1 (Deo 2003, p. 2).
  13. 13.0 13.1 13.2 (Deo 2003, p. 3).
  14. (Willard 2001, pp. 3-4).
  15. (Willard 2001, p. 4).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg