Trias politica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
civilitate
disserentibus

Trias politica est conceptus qui suverenae? gubernationis potestates inter duas aut plurimas valde liberas entitates? dividendas esse statuit, quod hominem sive politicum circulum nimium potestatis habere impeditur.

Notio dissimilia munera in separata instituta dividenda esse statuens ab Res Publica Romana proposita est, sed solum saeculis XVII XVIIIque hic conceptus ab Iacobo Harrington et Ioanne Lockio tergeretur. Maximi ponderis opus, nihilominus, Caroli Montesquieu fuit, cuius scripta et reprehensiones contra illius temporis Francicam monarchiam eum in faciendum triadis politicae conceptum induxere, qui a plerarumque constitutionum scriptoribus usque ad praesens invocatus est. Cuius theoriae in studio de Lockii scriptis et imperfecta Anglicae saeculi XVIII constitutionis notione fundarentur. Montesquieu ad antevertendum potestatis abusum et servandam politicam libertatem opus esse gubernationem dissimilibus potestatibus inter se observantibus directam putabat.

Montesquieu in suo opere De Spirito Legum (Francice: De l'esprit des lois) anni 1748 potestatum divisiones in ramos tres conceptum creavit:

  • Ramus legisferus, responsalis? ferendarum legum et mutandarum aut rescindendarum legum exsistentium
  • Ramus exsecutivus, responsalis? confirmandi ut leges perficiantur, inclusis politicorum programmatum creatione et modi electione in quo politica programmata fiant
  • Ramus iudicialis, responsalis? interpretandae legis et applicandae legis in specificos casus