Diaspora

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Museum Diasporae Iudaicae Telavivi

Notio Diaspora (Graece διασπορά = "dispersio") a saeculo undevicesimo exeunte greges religiosos sive gentilicios significare solet, qui, postquam patriam reliquerunt, inter homines aliorum religionum sive gentium in toto orbe terrarum dispersi vivunt.

Initio "Diaspora" sedes Iudaeorum denotabat, qui Regno Iudae anno 586 a.C.n. exstincto primo in sic dicta Captivitate Babylonica natae et postea inde et ex Palaestina in multas terras dispersae sunt (Diaspora Iudaica). A Novo Aevo ineunte etiam ecclesiae Christianae minoritariae sic appellatae sunt.

Verbum primo in Septuaginta invenitur, ut puta in Dtn. 30,4: "Si ad cardines caeli fueris dissipatus ... (ἐὰν ᾖ ἡ διασπορά σου ἀπ᾽ ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ ἕως ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ)"

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Diasporam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Diaspora in Victionario.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!