Zoroastrismus

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Faravahar, signum religionis Zoroastreae.

Religio Zoroastrea,[1] apud recentes Zoroastrismus,[2] est antiqua religio semidualistica monotheistica et philosophia Iraniae Maioris. Doctrina Zoroastri vati adscribitur, quem religio ipsa nominat. Multae Zoroastrianismi partes, proprietates insignibus sicut messianismus non exclusis, moverunt vel hereditate exceptae sunt a religiosis rationibus aequaevis vel recentioribus, inter quas Iudaismus Templi Secundi, Gnosticismus, Christianismus, et Islamus.[3]

Zoroastrismus est unicus in historia religionis propter suos nexus "formativas" cum religionibus Occidentalibus et Orientalibus.[4] "Veterrima ex religionibus evulgatis indicem opinionem habentibus," Zoroastrismus "probabiliter homines movit, recta vel oblique, plus quam quaelibet alia fides."[5]

Artis vocabula[recensere | fontem recensere]

Prima mentio Zoroastris in scripturis Occidentalibus exstans ad Thomam Browne (1605–1682) attribuitur, qui vatem breviter in libro Religione Medici (1643) commemoravit.[6] Verbum Zoroastrianism primum Anglice attestatum est anno 1874 in libro Principles of Comparative Philology, ab Archibaldo Sayce scripto (vide etiam Sayce 1875).

Vox Mazdaismi est usitata saeculi undevicensimi forma, quae, verbo Mazda- ex nomine Ahurae Mazdae capto, suffixum -ismus addit ut 'ratio fidei coniunctio' significetur. Zoroastrianum religionis nomen est Mazdayasna, quae Mazda- coniungit cum verbo Avestano yasna 'veneratio, devotio'.

Ignis est sacer. Assectatores saepe coram igne precantur.

Scripturae[recensere | fontem recensere]

Yasna 28.1, Ahunavaita Gatha (MS Bodleianus J2 f. 175).

Prima epitome sacrorum Zoroastrianismi operum est Avesta. Quamquam haec opera sunt veterrima, compendium hodiernum est reliquiae redactionis habitae per regnum Sapores II (309–379) accidisse; partes autem compendii amissae sunt, praecipue tempore casus Imperii Sassanidarum anno 651, post quem Zoroastrianismus ab religione Islamica substitutus est. Veterrimum operis in lingua Avestana exemplum exstans anno 1288 scriptum est.

Antiquissima Avestae opera scripta sunt in vetere Avestano, aliquando Gathico appellato; multa autem opera ex inferiore aevo supersunt, plurima probabiliter ex aevo Achaemenidarum (648–330 a.C.n.), et paucis iam inferioribus. Omnia autem habentur viva voce tradita fuisse antequam primum scripta sunt; in exemplis exstantibus, verba Avestana sunt in litteris din dabireh scripta, inventione aevi Sassanidarum (226–651).

Opera Avestana usitate dividuntur in quinque categorias rerum praecipuarum, sed hae categoriae haudquaquam sunt canonicae. Nonnulli eruditi has categorias in duos greges ponunt, unum liturgicum et alium generale. Categoriae quinque sunt:

  • Yasna, primum compendium liturgicale, quae includit Gathas, habitas a Zoroastro ipso compositas.
  • Visparad, epitome supplementorum Yasnae.
  • Yasht, hymni ad divinitates.
  • Vendidad, descriptiones spirituum malorum et rationes eorum confusorum.
  • Opera breviora et compendia orationum: quinque venerationes (nyaishe), triginta dies (siroze, vide Calendarium Zoroastrianum), et benedictiones (afringan). Conliguntur alia horum fragmentorum in Parva Avesta (Khorda Avesta), epitoma orationum in usu quotidiano a laicis (non a sacerdotibus).

Alia opera[recensere | fontem recensere]

Templum Zoroastreum Iasdi in urbe

Libri Avestani complentur a nonnullis naturae religosae vel semireligiosae operibus secundariis, quae, etsi non sacra, doctrinam Zoroastrianam valde moverunt. Alia ex his operibus locos adferunt quae habentur ex amissis Avestae partibus exstare.

Gravissimi ex his libris secundariis (quorum sunt ad sexaginta) sunt:

  • Actus Religionis (Dēnkard), Persico Medio
  • Creatio Primordialis (Bundahishn), Persico Medio
  • Spiritus Sapientiae (Mēnog-ī Khirad), Persico Medio
  • Liber Ardae Viraf (Arda Viraf Nāmag), Persico Medio
  • Centum Ostia vel Capitula (Sad Dar), Persico Moderno
  • Rivayat, libri a maioribus posteris traditi, Persico Medio et Moderno

Usus vocis Zend-Avesta pro Avesta, et usus Zend sicut nomen linguae vel scripti, sunt recentiores et communes errores. Vox Zend vel Zand 'commentarius, translatio', ad supplementaria in Persico Medio refert.

Sensu generale, omnes opera secundaria supra dicta in notione Zend includuntur, quoniam ea commentarios quoque de Avesta et religione saepe comprehendunt.

Incluti Zoroastrei[recensere | fontem recensere]

Navjote, ritus Parsorum admissionis in religionem Zoroastrianam.

Incluti Parsi Indici sunt Jamshedji Tata, "industrialista" et philanthropista; J. R. D. Tata, "industrialista" et civilis Indiae aviatione conditor; Pherozeshah Mehta, Dadabhai Naoroji and Bhikaiji Cama, agitatores publici; Zubin Mehta, conductor; Bejun Mehta, contratenor; Kaikhosru Shapurji Sorabji, compositor; Freddie Mercury (Farrokh Bulsara), musicus rock; Ray Panthaki, actor Britannicus et pellicularum productor; Homi J. Bhabha, scientiae nuclearis peritus; Homi K. Bhabha, philosophus; Sam Manekshaw, Field Marshal; Sooni Taraporevala, auctor et scriptor pellicularum Salaam Bombay et Mississippi Masala; Rohinton Mistry, scriptor; et Firdaus Kanga, scriptor.

Parsi notissimi pro philanthropia sunt Jamsetjee Jeejebhoy et Cowasji Jehangir Readymoney, qui pro eorum munificentia equites facti sunt. Familia industriales Tata, Godrej, et Wadia sunt Parsi. Noti socii communitatis ex Irania adventi sunt Ardeshir Irani, Bollywood director, et Ronnie Irani, criquetista.

Incluti Pakistaniae Parsi sunt Ardeshir Cowasjee, scriptor et editor diurni The Dawn, conditi constitutique a civitatis patre, Mohammed Ali Jinnah, cuius uxor fuit Parsia; Jamsheed Marker, legatus; et Bapsi Sidhwa, scriptor, et Byram Avari, ambo familiae Avari, quae in "service industry" agit.

Merwan Sherier Irani (18941969) quoque, religiosus dux Indus ab adsectatoribus Meher Baba appellatus, saepe suas fides Zoroastrianas commemoravit.

Incluti Zoroastriani Iraniani sunt Dr. Farhang Mehr, olim Iraniae primus minister legatus, professor emeritus Universitatis Bostoniensis, agitator pro libertate religiosa, et res biographiae Triumph Over Discrimination, ab Lylah M. Alphonse scriptae.

Ratan Vakil, qui Oracle Business Intelligence evolvit, est Zoroastrianus. Inter homines notabiles qui sese ad Zoroastrismum converterunt est Alexander Bard, artifex et auctor Suecicus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "qui Zoroastreos turbasset ... susurros": Prudentius, Apotheosis 494
  2. Nomen forma Graecolatina confectum Theodisce aliisque linguis usitatum.
  3. Hinnel, J (1997), The Penguin Dictionary of Religion, Penguin Books UK .
  4. http://www.britannica.com/EBchecked/topic/658081/Zoroastrianism%7Ctitle=Zoroastrianism, Britannica Online Encyclopedia (www.britannica.com).
  5. Mary Boyce, Iran Religion—Iran Travel Guide (1979), p. 1, https://web.archive.org/web/20081120222209/http://www.iran-travel.org/iran-religion.html (www.iran-travel.org).
  6. "Online Etymology Dictionary". www.etymonline.com .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alphonse, Lylah M. 2000. Triumph Over Discrimination: The Life Story of Farhang Mehr. Bostoniae Massachusettae: L. M. Alphonse.
  • Bailey, H. W. 1943. Zoroastrian Problems in the Ninth-Century Books. Oxonii: Clarendon Press. Textus apud Internet Archive
  • Black, Matthew, et H. H. Rowley, edd. 1982. Peake's Commentary on the Bible. Novi Eboraci: Nelson. ISBN 0-415-05147-9.
  • Boyce, Mary. 1979. Zoroastrians: Their Religious Beliefs and Practices. Londini: Routledge. ISBN 0-415-23903-6.
  • Boyce, Mary. 1984. Textual sources for the study of Zoroastrianism. Mancunii: Manchester University Press. ISBN 0-226-06930-3. (Paginae selectae apud Google Books) Textus apud Internet Archive
  • Boyce, Mary. 1987. Zoroastrianism: A Shadowy but Powerful Presence in the Judaeo-Christian World. Londinii: Williams Trust.
  • Boyce, Mary. 1979. Zoroastrians: Their Religious Beliefs and Practices. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-415-23903-5. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Boyce, Mary; Frantz Grenet; Roger Beck. 1975-1991. A History of Zoroastrianism. Lugduni Batavorum: E. J. Brill. (Handbuch der Orientalistik: Der Nahe und der Mittlere Osten)
  • Bulliet, Richard W. 1979. Conversion to Islam in the Medieval Period: An Essay in Quantitative History. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0674170350.
  • Carroll, Warren H. (1985) 2004. Founding Of Christendom: History Of Christendom, 1. Urbana: Illinois University Press. ISBN 0931888212.
  • Clark, Peter. 1998. Zoroastrianism. An Introduction to an Ancient Faith. Brighton: Sussex Academic Press. ISBN 1-898723-78-8.
  • Dhalla, Maneckji Nusservanji. 1938. History of Zoroastrianism. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Dhalla, Maneckji Nusservanji. 1922. Zoroastrian civilization from the earliest times to the downfall of the last Zoroastrian empire, 651 A.D. Novi Eboraci: Oxford University Press. Textus apud Internet Archive
  • Eliade, Mircea, et Ioan P. Couliano. 1991. The Eliade Guide to World Religions. Novi Eboraci: Harper Collins.
  • King, Charles William. 1887. Gnostics and their Remains Ancient and Mediaeval. Londinii: Bell & Daldy. ISBN 0-7661-0381-1.
  • Malandra, William W. 1983. An Introduction to Ancient Iranian Religion: Readings from the Avesta and Achaemenid Inscriptions. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-1114-9.
  • Mistree, Khojeste P. 1998. The Zarathushtri Religion: A Basic Text. Hinsdale Illinoesiae: Federation of Zoroastrian Associations of North America. ISBN 0-9666985-0-9.
  • Moulton, James Hope. (1917) 1997. The Treasure of the Magi: A Study of Modern Zoroastrianism. Londini: Oxford University Press. 1-564-59612-5.
  • Russell, James R. 1987. Zoroastrianism in Armenia. Harvard Iranian Series. Oxoniae: Harvard University Press. ISBN 0-674-96850-6.
  • Stewart, Sarah; Hintze, Almut; Williams, Alan. 2016. The Zoroastrian Flame: Exploring Religion, History and Tradition. Londinii: I.B Tauris. ISBN 9781784536336
  • Stolze, Franz. 1882. Die Achaemenidischen und Sasanidischen Denkmäler und Inschriften von Persepolis, Istakhr, Pasargadae, Shâpûr. Berolini: A. Asher.
  • Walker, Shaun. 2020. "The last of the Zoroastrians: A funeral, a family, and a journey into a disappearing religion." The Guardian, 6 Augusti 2020.
  • Zaehner, Robert Charles. 1961. The Dawn and Twilight of Zoroastrianism. Londini: Phoenix Press. ISBN 1842121650.
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]