Archidioecesis Parisiensis
Archidioecesis Parisiensis[1] est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Francia sita, suffraganae sunt dioeceses Christoliensis, Evriensis-Corbiliensis-Exonensis, Meldensis, Nemptodurensis, Pontisarensis, Sancti Dionysii in Francia et Versaliensis.
[recensere] Historia
Lutetia (sive Parisii, sicut post Imperium Romanum dilapsum appellari solebat) sedes episcopalis est a saeculo tertio. Primus episcopus Dionysius habetur. Medio Aevo dioecesis suffraganea erat Archidioecesis Senonensis. Die 20 Octobris anno 1622 Parisii archidioecesis evecti sunt.
Cardinalis Ioannes Maria Lustiger (1981–2005) fuit primus archiepiscopus Parisiensis Iudaeae originis et inter primores Catholicismi Francogallici ducebatur. Inter alia pro scholis religiosis contendit et omni ope atque opera enisus est, ut Iudaei et Christiani reconciliarentur.
His diebus (ab anno 2005) archiepiscopus est Andreas Vingt-Trois.
[recensere] Nota
- ↑ Ad nomen vide: "catholic-hierarchy.org"
[recensere] Nexus externi
- Pagina domestica archidioecesis Parisiensis (Francice)
- Archidioecesis Parisiensis apud newadvent.org (Anglice)
- Archidioecesis Parisiensis apud catholic-hierarchy.org
| Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |