Dictionarius (Iohannes de Garlandia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dictionarius opus est scriptoris mediaevalis Iohannis de Garlandia circa annum 1230, in quo enumerat, in usu discipulorum suorum Universitatis Parisiensis, artifices et mercaturas quos videbant quotidie in urbe Lutetia. Hunc librum Latine conscripsit cum glossis interlinearibus Francogallice.

Ioannes de Garlandia, ut dicunt, vocabulum Dictionarius primus invenit.

Continentur[recensere | fontem recensere]

Partes humanae corporis; vestimenta a vicino quodam auctoris ostendita ad vendendum; ea quae faciunt venduntque corrigiarii, sellarii, scutarii, pluscularii, lorimarii, cirotecarii, capellarii, firmacularii, pictaciarii, allutarii, pelliparii, auxionarii fructuum placentarumque, pistores, pastillarii, coquinarii, trapezetae, nummularii, aurifabri, cipharii, pannarii, apothecarii, carpentarii, rotarii, carrucarii, molendinarii, serdones, fabri; acus et acuaria a Willelmo vicino auctoris in foro ostendita; venditores quidam cultellorum; mercatores in Magnum Pontem urbis Lutetiae; id quod faciunt euruginatores gladiorum; ea quae vendunt architenentes ad portam Sancti Lazarii; opus artificum qui fundunt campanas; ea quae faciunt reparatores pelliciorum et ciphorum, praecones vini, praecones gafrarum; mulieres qui vendunt mappas et camisias; opus fullonum et tinctorum; propugnacula et mangonalia quae circa urbem Tolosam vidit auctor; id quod debet esse in domo; instrumenta coquorum; instrumenta clericis necessaria; partes sphaerae (sive astrolabii); ea quae stant supra perticam auctoris; libri necessarii presbyteris; partes orationis presbyterorum; vestes et ornamenta presbyterorum episcoporumque; id quod debet esse in ecclesia; opus garciferorum; instrumenta mulieribus convenientia; ea quae faciunt textrices, pextrices, devacuatrices; ubi aves inveniuntur vendendae in platea nova ante ecclesiam Dominae Nostrae; opus aucipitum, piscatorum; animalia quae vidit auctor extra muros Lutetiae et quae in nemore regis Franciae inveniuntur; herbae, legumina, fructus, arbores silvestres in horto auctoris; ea quae architectari fecit in aula sua; naves quas in itinere per maria vidit; tormenta varia maleficorum; ioculatores tripudiatricesque in aula hominum divitium; chori virginum in Paradiso.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • P. H. J. F. Géraud, Paris sous Philippe-le-Bel, d'après des documents originaux (Paris: Crapelet, 1837) pp. 580-612.
  • T. Hunt, Teaching and learning Latin in thirteenth-century England (3 voll. Cantabrigiae: Brewer, 1991) vol. 1 pp. 191-203 Paginae selectae
  • Thomas Wright, A Volume of Vocabularies (London: Joseph Mayer, 1857) pp. 120-138 Textus apud archive.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. Hunt, "Vernacular glosses in medieval manuscripts" in CN vol. 39 (1979) pp. 9-37.
  • Frédérique Lachaud, "La première description des métiers de Paris: le Dictionarius de Jean de Garlande (vers 1220-1230)" in Espaces, acteurs et structures de la consommation en milieu urbain au Moyen Âge (editio Revue d’Histoire Urbaine anni 2006).
  • A. Scheler, "Trois traités de lexicographie latine du XIIe et du XIIIe siècle" in Jahrbuch für romanische und englische Literatur vol. 6 (1865) pp. 43-59, 142-162, 287-321, 370-379; vol. 7 pp. 58-74, 155-173; vol. 8, pp. 75-93, 142-162.