Basilia (urbs)
E Vicipaedia
(Redirectum de Basilea)
Despectus in Basileam veterem atque in ansam Rheni ex Templo Maximo Basileensi
Basilia Sequanorum[1] immo truncatim Basilia[1] sive Basilea[1][2] seu Athenae Rauracorum (nomina alia sunt Colonia Munatiana, Basala, Basela, Basila, Bazela, Basula, Athenae Rauracae, Augusta Rauracorum)[3] (Theodisce Basel, Francogallice Bâle, Italice Basilea tamquam Latine) est urbs in Helvetia, sita prope fines Germanorum et Francorum. Rhenus fluvius urbem perfluit. 167720 incolae anno 2009 Basiliae incoluerunt. Basilia est caput pagi Basileensis.
Basilia est etiam nota quia locus est Concilii Oecumenici Basileensis ab anno 1431 habiti, quod postea in Ferrariam et Florentiam translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
Index |
Commeatus [recensere]
Statio ferriviaria Basileensis Badeniae (Basel Badischer Bahnhof)
Feriae [recensere]
- Carnelevarium Alamannicum Basileensis
Religio [recensere]
Clari cives [recensere]
Nati [recensere]
- Iacobus Bernoulli, 1655-1705, mathematicus
- Leonhardus Eulerus, 1707-1783, mathematicus
- Rogerius Federer, 1979, tennilusor
Mortui [recensere]
- Iohannes Frobenius, typographus
- Desiderius Erasmus Roterodamus, 1469-1536, theologus ac vir doctus
- Ioannes Oecolampadius, 1482-1531, theologus
- Sigismund Gelenius,1497-1554, eruditus
- Iacobus Bernoulli, 1655-1705, mathematicus
- Christophorus Merian, 1800-1858, philanthropus
Notae [recensere]
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Hadrianus Vallesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta, Parisiis, 1675, apud Fredericum Leonard, p. 75. (Latine)
- ↑ Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard, p.58. [1] (Francogallice)
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Basileam spectant. |
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |