Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ecclesia Nostrae Dominae Parisiensis[1] (Francice Cathédrale Notre-Dame de Paris) est cathedralis archidioecesis Parisiensis Ecclesiae Catholicae Romanae in parte orientali Insulae Civitatis Lutetiae in Francia sita. Inter praecipua architecturae Gothicae opera numeratur et una cum Turri Eiffel et Museo Lupariensi insigne Lutetiae est. Curis episcopi Mauricii de Soliaco coepta est. Primus lapis anno 1163 positus est si fides in fontibus tardiores ponere licet: Galla Christiana enim ex auctore saeculo quarto decimo de Mauricio ita refert: "circa id tempus [mense Aprili 1163] prima novae cathedralis fundamenta iecit, cuius primarium lapidem posuit Alexander III ut habet Iohannes canonicus Victorinus."[2] De ecclesia incepta Robertus Antissiodorensis monachus in Chronologia sua anno 1175 his verbis refert: "Hic, inter praeclara opera sua, ecclesiam cui praeerat a fundamentis exstruxit."[3] Similiter Robertus de Torigneio in Chronicis suis sic sub anno 1177 ait:

Mauricius, episcopus Parisiensis, iam diu est quod multum laborat et proficit in aedificatione ecclesiae praedictae civitatis, cuius caput iam perfectum est, excepto amiori tectorio. Quod opus si perfectum fuerit, non erit opus citra montes cui apte debeat comparari.[4]

Altare ecclesiae "feria quarta Pentecostes" (19 Maii 1182) ab Henrico de Marsiaco, legato pontificali, consecratum est.[5] Ita continuatio Chronicorum Sigeberti Gemblacensis sub anno 1182 de episcopo Mauricio refert:

Ecclesiam beatissimae Dei genitricis Mariae, in qua ipse residet episcopus, propriis magis sumptibus quam alienis decentissimo et sumptuoso opere renovavit, plateam ante ipsam ecclesiam inter utrumque pontem dilatavit, redempto magno pretio a civibus loco, multis mansionibus prius occupato.[6]

Heraclius patriarcha Hierosolymitanus, Lutetiae ad expeditionem sacram suadendam profectus, die 17 Ianuarii 1185 missam in choro ecclesiae celebravit orationemque ad populum pronuntiavit.[7] Mauricio de Soliaco anno 1196 mortuo ecclesia iam fere confecta est, sed sine tecto. Ille igitur in testamento suo denarios centum "ad tectum novae fabricae ecclesiae faciendum plumbeum" donavit.[8]

Sepulturae[recensere | fontem recensere]

Galfridus dux Britanniae, suadente amico Philippo Augusto rege Lutetiam profectus ibique malo casu die 19 Augusti 1186 mortuus, primus omnium ad altare novae ecclesiae sepultus est.[9] Mox eodem loco Isabella regina, Philippi Augusti prima uxor, die 15 Martii 1190 mortua, deposita est:[10] sepulcrum eius iussu Eugenii Viollet-le-Duc anno 1858 inspecta est, qui ibi repperit argenteum reginae sigillum.[11]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marcel Aubert, Notre-Dame de Paris: sa place dans l'histoire de l'architecture du XIIe au XIVe siècle. Lutetiae: Librairie Renouard, 1929
  • Benjamin Edmé Charles Guérard, ed., Cartulaire de l'église Notre-Dame de Paris. 4 voll. Lutetiae, 1850 (Collection des cartulaires de France, 7) Vol. 1 2 3 4 apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]