Palatium Garnier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frons Palatiii Garnier.
Scalae Grandes.
Scalae Grandes.
Atrium Grande.

Palatium Garnier (Francice Palais Garnier) est elegans theatrum operaticum, sedum 1979 habens, quod ab 1861 ad 1875 usui Operae Lutetiensis constructum est. Primum Exedra Cappuccinorum (Francice Salle des Capucines,) appellatum est quia apud Boulevard des Capucines[1] in arrotundimento nono Lutetiae stat, sed mox Palatium Garnier ob suam opulentiam et architectum Carolum Garnier appellabatur. Theatrum praeterea Opera Garnier et Opera Lutetiae vel brevissime Opera saepe dicitur.[2] Aedificium usque ad 1989, cum apud Place de la Bastille? aperiret Opera Bastillensis, novum theatrum sedum 2700 habens et multiplicibus pro mutationibus scaenarum et productionum facilitatibus praeditum, fuit primaria Operae Lutetiensis consociataeque Saltationis Operaticae Lutetiensis domus.[3] Opera Lutetiensis Palatio Garnier plerumque pro fabulis saltatoriis nunc utitur.

Palatium est "probabiliter praeclarissimum orbis terrarum theatrum operaticum, signum Lutetiae sicut cathedralis Nostrae Dominae, Museum Lupariense, vel Basilica Cordis Sacri Lutetiae."[4] Sua fama partim ex situ mythistoriae Umbra Operae scriptoris Gaston Leroux (1911), etiam adeo ex accommodationibus huius fabulae in pelliculis et praecipue in musicali populo gratissimo Andreae Lloyd Webber (1986), evenit.[5] Alia res est quod inter aedificia per Imperium Secundum Lutetiae constructae, praeter pretiossimum,[6] descripta est solum aedificium tale quod est "procul dubio opus summo artificio factum et primi gradus."[7]

Palatium Garnier etiam Bibliothecam-Museum Operae Lutetiensis condit. Quamquam Bibliotheca-Museum, non iam ab Opera ipsa administratum, est pars Bibliothecae Nationalis Francicae,[8] museum in cursibus peregrinatorum Palatii Garnier comprehenditur.[9]

Pinacothecae[recensere | fontem recensere]

Imagines Palatii Garnier[recensere | fontem recensere]

Imagines aedificiorum ex Palatio Garnier motorum[recensere | fontem recensere]

Forma multorum aedificiorum ab architectura Palatii Garnier mota est, inter quae:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum duducitur.
  2. Beauvert 1996: 102–109 (de capacitate et nominibus theatri); Hanser 2006: 172 (de annis aedificationis).
  3. Ayers 2004, p. 188.
  4. Anglice: "probably the most famous opera house in the world, a symbol of Paris like Notre Dame cathedral, the Louvre, or the Sacré Coeur basilica" (Hanser 2006: 172–179).
  5. Hanser 2006.
  6. Simeone 2000: p. 177.
  7. Anglice: "unquestionably a masterpiece of the first rank" (Watkin 1996: 391–392).
  8. "Bibliothèque-Musée de l'Opéra" (Francice) situ Bibliothecae Nationalis. Accessum 3 Augusti 2011.
  9. "Palais Garnier" at the Paris Opera website. Accessum 3 Augusti 2011.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Garnier spectant.