Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Turris Eiffelia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turris Eiffelia e Campo Martii visa.
Turris Eiffelia aedificata.
Herma Gustavi Eiffel ab Antonio Bourdelle anno 1929 confecta, sub turri visa.
Museum Lupariense et flumen Sequana, a Turri Eiffelia visa.

Turris Eiffelia[1] sive turris Eiffeliana[2] (Francogallice La Tour Eiffel [la tuʁ ɛfɛl], La dame de fer "Domina ferrea" per ludibrio appellata) est turris cancellorum ex ferro puddled?[3] facta, in Campo Martio iuxta flumen Sequanam Lutetiae Arrotundimento VII sita, ex Gustavo Eiffel ingeniario appellata, cuius societas mercatoria G. Eiffel et Compagnie turrim annos 18871889 aedificavit. Turris ut arcus introitús in Expositionem Universalem anni 1889 designata est et eo anno confecta, architecto Stephano Sauvestre, ingeniariis principalibus Mauritio Koechlin et Aemilius Nouguier, directore operis Gustavo Eiffel.

Hodie inter structuras orbis terrarum notissimas enumeratur et inter symbola culturalia Francicae. Est structura altissima Lutetiae[4] et monumentum commerciale quod plerique peregrinatores in mundo visitavit; 7.1 milliones hominum eam anno 2011 ascenderunt. Suggestus superior observatorii tertii gradus, 279.11 metris altus, est altissimus locus facilis a publico in Unione Europaea et altissimus in Europa, dummodo suggestus Turris Ostankino Moscuae, 360 metris altus, ob conflagrationem Augusti 2000 clausus maneat. Turris eius salutatorem 250 millionesimum? anno 2010 accepit. Dicitur 434 000 000 000 euronum valere, secundum studium Italicum anno 2012 confectum.[5]

Turris est 320 metris alta, circa altitudinem aedificii 81 tabulationum. Per constructionem, ea Monumentum Vasingtonianum exsuperavit, nomen altissimae orbis terrarum structurae ab hominibus factae sibi adrogans, quod nomen quadraginta unum annos tenebat, donec Aedificium Chrysler Novi Eboraci anno 1930 aedificaretur.

Turris Eiffeliae inscriptiones nomina virorum scientiae peritorum septuaginta duo commemorat. Ipse Gustavus Eiffel iuxta turrem suam commemoratur: ibi sub boreali structurae pede videtur protome aënea ab Antonio Bourdelle anno 1929 confecta.

Origo[recensere | fontem recensere]

Propter Expositionem Universalem anno 1889 celebraturam apud annum saeculi Res novae Franciae ingeniarii duo societatis G. Eiffel et Compagnie, videlicet Mauritius Koechlin et Aemilius Nouguier "turrem altissimam" construere, anno 1884 primi proposuerunt; qui, dubitante etiam domino Eiffel, sibi coniunxerunt Stephanum Sauvestre architectum eiusdem societatis. Propositione turris altissimae denuo accepta, minister rerum commercialium Eduardo Lockroy et praefectus Sequanae Eugenius Poubelle die 8 Ianuarii 1887 conventum cum Gustavo Eiffel concluserunt. Turris inter duos annos constructa est (dissuadentibus scriptoribus et pictoribus Lutetianis Alexandro Dumas filio, Guidone de Maupassant, Gulielmo Bouguereau aliisque); die 31 Martii 1889 aperta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  3. Secundum Société nouvelle d'exploitation de la tour eiffel.
  4. "The Eiffel Tower as a World monument". Tour-eiffel.fr. 2 Aprile 1996 .
  5. Ut notavit Planet.fr, http://www.planet.fr/actualites-quel-est-le-prix-de-la-tour-eiffel.236859.1557.html.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Scripta de inceptu et aedificatione coaevalia
  • La Tour Eiffel: souvenir. 1889. Lutetiae. Textus apud Gallica
  • "The Paris Exhibition." 1889. The Engineer 47, 3 Maii.
  • L'Exposition de 1889 et la Tour Eiffel, d'après les documents officiels; par un ingénieur. 1889. Lutetiae: Gombault et Singier. Textus apud Gallica
  • Barral, Georges. 1892. Panthéon scientifique de la Tour Eiffel. Histoire des origines, de la construction et des applications de la tour de 300 mètres, biographie de ses créateurs, exposé de la vie et des découvertes des 72 savants dont les noms sont inscrits sur la grande frise extérieure. Lutetiae: Savine. Textus apud Gallica
  • Barral, Georges, et Jacques Barral. 1889. Histoire populaire des 72 savants dont les noms sont inscrits sur la grande frise de la Tour Eiffel. Lutetiae: J. Mersch.
  • Eiffel, Gustave. 1884. Projet d'une tour colossale en fer de 300 mètres de hauteur. Lutetiae.
  • Eiffel, Gustave. 1900. La tour de 300 mètres. Lutetiae: Lemercier. 2 voll. Textus apud Gallica
  • Eiffel, Gustave. 1907. Recherches expérimentales sur la résistance de l'air exécutées à la tour Eiffel. Lutetiae. Textus apud Gallica
  • Simon, Jules. 1893. Guide officiel de la Tour Eiffel. Lutetiae: Chaix. Textus apud Gallica
  • Watson, William. 1892. Paris Universal Exposition: Civil Engineering, Public Works, and Architecture. Vasingtoniae: Government Printing Office.
Opera recentiora
  • 1889: La Tour Eiffel et l'Exposition Universelle. Lutetiae: Editions de la Reunion des Musées Nationaux, 1989 [catalogus expositionis].
  • "Polémique autour de la Tour Eiffel en 1887 et pétition des écrivains et artistes contre sa construction" in France pittoresque (20 Iun. 2012)
  • Barthes, Roland, et André Martin. 1989. La Tour Eiffel. Lutetiae: CNP/Seuil. ISBN 2867540550.
  • Braibant, Charles. 1964. Histoire de la Tour Eiffel. Lutetiae: Plon.
  • Bures, Charles de. 1988. La tour de 300 mètres. Lausanne: André Delcour.
  • Chanson, Hubert. 2009. Hydraulic Engineering Legends Listed on the Eiffel Tower, Great Rivers History, ASCE-EWRI Publication, Proceedings of the History Symposium of the World Environmental and Water Resources Congress 2009, Kansas City, USA, 17–19 Maii, J. R. ROGERS Ed., pp. 1–7. ISBN 9780784410325.
  • Cordat, Charles. 1955. La Tour Eiffel présentée par Le Corbusier. Lutetiae: Éditions de Minuit.
  • Denker, Winnie, et Françoise Sagan. 1988. La sentinelle de Paris. Lutetiae: Robert Laffont.
  • Des Cars, Jean, et Jean Paul Caracalla. 1989. La Tour Eiffel, un siècle d'audace et de génie. Lutetiae: Denoël. ISBN 2207235637.
  • Frémy, Dominique. 1989. Quid de la Tour Eiffel. Lutetiae: Robert Lafont.
  • Guy, G. 1957. Une tour nommée Eiffel. Lutetiae: Presses de la Cité.
  • Harriss, Joseph. 1989. The Tallest Tower: Eiffel and the Belle Epoque. Vasingtoniae: Regnery Gateway. ISBN 0895267640.
  • Harvie, David I. 2006. Eiffel: The Genius Who Reinvented Himself. Stroud: Sutton. ISBN 0750933097.
  • Jonnes, Jill. 2009. Eiffel's Tower and the World's Fair where Buffalo Bill beguiled Paris, the artists quarreled, and Thomas Edison became a count. Novi Eboraci: Viking. ISBN 9780670020607.
  • Landon, François. 1981. La Tour Eiffel. Lutetiae: Ramsay. ISBN 2859563032.
  • Lesbros, Dominique. Paris mystérieux et insolite. Lutetiae: Éditions De Borée. ISBN 2844943403.
  • Loyrette, Henri. 1985. Gustave Eiffel. Novi Eboraci: Rizzoli. ISBN 0847806316.
  • Lyonnet du Moutier, Michel. 2009. L'aventure de la tour Eiffel, réalisation et financement. Lutetiae: Publications de la Sorbonne, coll. Locus Solus. ISBN 9782859446284.
  • Orsenne, Catherine. 'La Tour Eiffel, un phare universel. Lutetiae: Éditions Massin. ISBN 2707205176.
  • Seitz, Frédéric. 2001. La Tour Eiffel, cent ans de sollicitude. Lutetiae: Belin. ISBN 2701125790.
  • Tissonier, Gaston. 1889. La tour Eiffel de 300 mètres. Lutetiae: G. Masson.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Turrem Eiffeliam spectant.