Titus Labienus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Titus Labienus (natus post 100 a.C.n., mortuus Mundae 45 a.C.n.) fuit vir militaris clarus, Caesaris primo fautor et legatus in bello Gallico, bello civili vero Pompeianus acerrimus qui usque ad mortem contra Caesarem pugnavit.

De tribunatu.[recensere | fontem recensere]

Anno 63 a.C.n. tribunus plebis fuit. Tum Caesaris inceptis inserviit : primo Gaium Rabirium perduellionis accusavit, quod anno 100 a.C.n. ex senatusconsulto ultimo tribunum plebis Appuleium Saturninum necnon Labieni patruum Quintum Labienum, qui cum eo versabatur, necavisset. Quae accusatio, 36 annis post necem, non tam ad ultionem privatam spectabat quam magni momenti quaestionem in republica Romana proponebat : utrum liceret magistratibus ex senatusconsulto "ultimo" appellato cives Romanos necari iubere sine provocatione ad populum ? Optimates ita adfirmabant, populares negabant. Tum quidem Rabirius absolutus est, defendente Cicerone consule, cuius oratio adhuc exstat. Eodem anno Cicero et ipse senatusconsultum ultimum adversus Catilinae coniurationis conscios usurpavit ; quocirca quinque post annos a Clodio tribuno plebis in exsilium actus est. In tribunatu suo Labienus legem quoque de comitiis sacerdotum tulit, ex qua lege Caesar a populo pontifex maximus factus est. Quamquam nulla mentio huius rei in antiquis monumentis invenitur, multi moderni eruditi putant anno 59 a.C.n.praetorem fuisse Labienum.

De Bello Gallico.[recensere | fontem recensere]

Ab anno 58 usque ad annum 50 a.C.n. legatus Caesaris in Gallia fuit, ubi victoriae Romanae multum contulit dum adversus Belgas, Morinos, Helvetios, Treviros pugnat ac praesertim anno 52 a.C.n., Caesare a Vercingetorige occupato, solus Senones ac Parisios rebellantes devicit. Equitatum maxime curabat.

De Bello civili.[recensere | fontem recensere]

Initio vero belli civilis ad Pompeium et senatorias partes transiit, incertum qua de causa : fortasse Caesar non satis gratus fuisse ei videbatur, vel quia rempublicam Romanam ad arbitrium unius hominis redactam esse aspernabatur. De qua defectione nihil scripsit Caesar in Commentariis ; e contrario Labieni adventum Pompeiani ac optimates laetantes celebravere. Pompeio ad Pharsalum proelio adfuit, post in Africa unus e ducibus Pompeiani exercitus fuit (46 a.C.n.). Postremo post fugam ex Africa in Hispaniam Mundae quoque pugnavit, ubi die 17 martii 45 a.C.n. periit. Caput eius Caesari adlata est. Filius, Quintus Labienus, adversus Caesarianos et triumviros pugnare perstitit.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

  • Bellum Africum.
  • Bellum Hispaniense, capitibus 18 et 31.
  • Caesar, De Bello Gallico.
    • libro primo De Bello civili capite 15 necnon libro tertio capitibus 13, 19, 71, 87.
  • Cicero, Pro Rabirio perduellionis reo.
    • libro septimo Epistularum ad Atticum, epistulis 7, 11, 12 et 16.
  • Frontinus, libro secundo Strategematon V,20 et VII,13.
  • Hirtius, libro octavo De Bello Gallico, capite 52.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capite 55.