Architrenius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Architrenius est carmen epicum, satyricum, allegoricum, Latine scriptum ab Iohanne de Hauvilla. Carmen dicatum est Gualtero de Constantiis archiepiscopo Rothomagensi circa annum 1184. Impressum est anno 1517 Lutetiae. Bis Anglice translatum est, primum a Nicolao P. Carlucci in dissertationem anni 1977 universitatis Minnesotae, secundo a Winthrop Wetherbee.

Continentur[recensere | fontem recensere]

Architrenius fabula est iuvenis qui, desperatus impietatem improbitatemque nostri mundi, quaerit matrem suam Naturam. Ita per multos locos peregrinat, inter quos Universitas Parisiensis; ubi observat dolores discipulorum, vanitatem studiorum, superbiam magistrorum. In novem libris carminis continentur:

  1. Prologus; contra depravationem veterum modernorum; dedicatio Gualtero de Constantia. Incipit narratio; iter Architrenii ad domum auream Veneris
  2. Regio ventricolarum sive ingluviei; Architrenii laudat sobrietatem et Parisius proficiscitur
  3. Miseria scholarium Parisiensium; de nocturno studio eorum; cur divites et potentes oderunt scholasticos
  4. De monte Ambitionis et de Aula in vertice montis constituta; de aulicis et adulatoribus
  5. De colle Praesumptionis; de superbia magistrorum, ecclesiasticorum, monachorum; de cupiditate
  6. De insula philosophorum Tylo. Orationes Archytae de ira, Platonis de livore, Catonis de divitiis, Diogenis de contemptu mundi, Socratis de laude Cynicorum, Democriti de divitiis utendis, Ciceronis de prodigalitate vitanda, Plinii de luxu, Cratetis de aulicis, Senecae de contemptu gloriae
  7. Orationes Boethii de inclementia, Xenocratis de libidine, Pythagorae contra ingluviem, Thaletis de timore Dei, Biantis quod Deus diligendus est, Periandri quod Deus colendus est, Philonis (sed potius Chilonis) de delictis occultandis
  8. Orationes Pittaci de mansuetudine, Cleoboli de fortitudine, Solonis de prudentia. Apparitio Naturae; sermo Naturae de situ et motu mundi et de constellationibus Zodiaci (ibi auctor sequitur librum Differentiarum Alfragani)
  9. Rursus de Zodiaco; de die et nocte; de motu planetarum; Architrenii oratio ad Naturam; responsa Naturae de procreatione, de ancillarum amplexibus aspernandis, de adulterio evitando, de uxore ducenda; coniugium Architrenii

Ioannes de Hauvilla scriptor est maxime digressivus. In libro eius permultae narrationes inveniuntur, scilicet:

Architrenius est etiam catalogus scientiarum reconditarum saeculi 12 p. C. n. In hoc libro invenimus:

Laus Lutetiae[recensere | fontem recensere]

In fine libri secundi auctor laudat urbem Lutetiam regnumque Franciae his verbis:

... altera regia Phebi,
Parisius, Cirrea viris, Crisea metallis,
Greca libris, Inda studiis, Romana poetis,
Attica philosophis, mundi rosa, balsamus orbis,
Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu,
Dives agris, fecunda mero, mansueta colonis,
Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
Dulcis, amena situ, bona quolibet: omne venustum,
Omne bonum, si sola bonis Fortuna faveret!

Architrenius aetatibus modernis[recensere | fontem recensere]

Eduardus Gibbon citat Architrenium in opere suo anni 1776 Decline and Fall of the Roman Empire capitulo 22. Gibbon de palatio quodam urbis Lutetiae disserit, ubi Iulianus imperator fit acclamationibus legionum Galliae:

The palace of the baths (thermarum), of which a solid and lofty hall still subsists in the rue de la Harpe. The buildings covered a considerable space of the modern quarter of the university; and the gardens, under the Merovingian kings, communicated with the abbey of St. Germain des Prés. By the injuries of time and the Normans this ancient palace was reduced in the twelfth century to a maze of ruins, whose dark recesses were the scene of licentious love.
Explicat aula sinus montemque amplectitur alis
Multiplici latebra scelerum tersura ruborem.
... pereuntis saepe pudoris
Celatura nefas, Venerisque accommoda furtis.
Yet such intrigues might be less pernicious to mankind than the theological disputes of the Sorbonne, which have been since agitated on the same ground.

Idem carmen C. S. Lewis citat in libro suo anni 1936 The Allegory of Love pagina 109:

A universal longing is expressed and, but for the language, the lines might have been written in any age:
This must I do— go exil'd through the world
And seek for Nature till far hence I find
Her secret dwelling-place; there drag to light
The hidden cause of quarrel, and reknit,
Haply reknit, the long-divided Love.
Ita Lewis Anglice reddidit versus qui sequuntur:
Quid faciam, novi: profugo Natura per orbem
Est querenda mihi. Veniam quacumque remotos
Abscondat secreta lares, odiique latentes
Eliciam causas et rupti forsan amoris
Restituam nodos.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johannes de Hauvilla, Architrenius ed. Paul Gerhard Schmidt. Munich, 1974.
  • Johannes de Hauvilla, Architrenius ed. & tr. Winthrop Wetherbee. Cambridge University Press, 1994.
  • Bernd Roling, "Das Moderancia-Konzept des Johannes de Hauvilla" in Frühmittelalterliche Studien vol. 37 (2003) pp. 167-258.