53 a.C.n.
E Vicipaedia
| Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
|---|---|
| Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
| Decennia: | decennium 7 a.C.n. · decennium 6 a.C.n. · decennium 5 a.C.n. |
| Anni: | (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.) |
Annus 53 a.C.n.
[recensere] Eventa
- Marcus Valerius Messala et Gnaeus Domitius Calvinus sex menses modo consules fuere : nam usque ad medium annum comitia, quae priore anno haberi debuerant, a Clodianis manibus impedita sunt. Itaque Pompeius, quamquam proconsul Hispaniarum, ad Romam remansit. a senatu dictatorem fieri sperans.
- Apud Carrhas Romani maximam cladem a Parthis acceperunt : proconsul Syriae Marcus Licinius Crassus cum filio et exercitu periit.
- In Gallia Caesar, ultionis avidus, Eburones caedit (nominis Eburonum post eum annum nusquam terrarum mentio fuit) ; at Ambiorix in Germaniam evasit. Praeterea Treviros, Senones et Carnutes, qui sibi obsequi nolebant, vicit.
[recensere] Nati
[recensere] Mortui
- Marcus Licinius Crassus, civis ditissimus et ambitiosus, qui societatem in re publica cum Pompeio et Caesare adversus inimicos fecerat (id est primus triumviratus).

