Hortus Laterariarum

E Vicipaedia
Ichnographia viridarii ad Laterarias Parisienses
Horti hodierni

Hortus Laterariarum (Francogallice Jardin des Tuileries) est Lutetiae hortus publicus qui inter Museum Lupariense et Forum Concordiae patet.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Viridarium hoc amoenum inter palatium et Plateam Concordiae (Place de la Concorde) extensum est, quod fieri iusserat rex Ludovicus XIV. Architectus Andreas Le Nôtre omnia affabre confecit. Earum rerum maior pars conservabatur. Ad septentrionem spectans maenianum protegit viridarium cancellis ferreis contra Viam Rivoli, quod nomen monasterii pristini Feuillant portat. Ad meridiem maenianum alterum est, quod cum horto florum familiae regiae reservatum erat. In fine amborum longissimorum maenianorum horizontaliter duo magna podia sunt, e quibus scalae in semicirculo nos ad hortos conducunt.

Spatium grande internum gramina, florum flores serti, putei, xysti, vasa, statuae monumenta complent cum via larga media ubi anni temporibus tepentibus aurantia floreant. Diebus dominicis et subsicivis chori et symphonici homines laetificant, cum diebus profestis alii aliud ibi agere solent.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gabriel Thouin: Plans raisonnés de toutes les espèces de jardins. C. Tchou-Bibliothèque des introuvables, Lutetiae 2004, ISBN 2-84575-209-1 (reimpressio editionis cuiusdam apud Lebègue, Lutetiae 1820).
  • Geneviève Bresc-Bautier, Denis Caget, Emmanuel Jacquin: Jardins du Carrousel et des Tuileries. Réunion des musées nationaux, Lutetiae 1996, ISBN 2-7118-3391-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortum Laterariarum spectant (Tuileries Garden, Jardin des Tuileries).

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!