Ludovicus VII (rex Francorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus VII (rex Franciae): denarius Biturigis incusum

Ludovicus VII, qui dicitur Ludovicus Iuvenis (natus anno 1120; mortuus Meloduni die 18 Septembris 1180) fuit rex Franciae ab anno 1137 usque ad mortem. Fuit Ludovici VI uxorisque eius Adelaidis Sabaudiae filius.

In matrimonium duxit

Aureliani coronatus est. 31 Martii 1146 oratione Bernardi Claraevallensis habita, Ludovicus VII se Secundam expeditionem sacram initurum promisit. Anno 1147 cum Conrado III imperatore expeditionem sacram duxit.

Filio Philippo anno 1179 aegrotante Ludovicus Cantuariam mense Augusto properavit, sepulchri Thomae a Becket peregrinator.[1] Lutetiam revenit sed ab apoplexi gravi ictus est. Post aliquot menses mortuus in Abbatia Sacri Porti Barbelli quam Meloduni condiderat sepultus est. Haec verba sepulchro inscripta sunt:

Hunc superes tu qui superes successor honoris;
Degener es, si degeneres a laude prioris.[2]

Fontes de vita et regni Ludovici VII[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Dunbabin, "Henry II and Louis VII" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 47-62
  • Marcel Pacaut, Louis VII et son royaume. Lutetiae: S.E.V.P.E.N., 1964 Recensio huius libri
  • Marcel Pacaut, Louis VII et les élections épiscopales dans le Royaume de France. Lutetiae: Vrin, 1957
  • Yves Sassier, Louis VII. Lutetiae, 1991

Nexus externi[recensere | fontem recensere]