Lingua Igbo

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Igbonica)
Lingua Igbo
Asụsụ Igbo
Taxinomia:
Locutores: 18-25 milliones
Sigla: 1 ig, 2 ibo, 3 ibo
Status publicus
Officialis Nigeria
Privata Guinea Aequatoriensis
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Societas ad Promovendas Linguam Igbonicam et Culturam
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae
Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae

Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae

Lingua Igbo (illa ipsa lingua asụsụ Igbo) nativa Nigro-Congensis populi Igbo lingua est, qui ethnos praecipue in Austro-Orientali Nigeria situm est. Circiter 20 milliones locutorum qui plerumque in Nigeria et praecipue Igbonis originis sunt. Igbonica Nigeriana lingua officialis est et nativi quoque in Cameronia loquuntur. Abecedario Latino scripta est, quod a Britannicis colonis introductum est. Secretae societates velut Ekpe Nsibidicis ideogrammatibus utuntur, quae ab Ecois inventa sunt et quae in usu fuere ad repraesentandas alias linguas velut linguam Eficicam.

Linguae Igbo vocalium tabula.

Sunt circa viginti dialecti Igbo. Apparenter quidam aequationis dialectalis gradus eveniens est. Litterariae linguae exemplar anno 1972 evolutum est, fundatum in dialectis Overriensi ac Umuahiana, quamquam omittuntur harum varietatum nasalizatio et aspiratio. Sunt cognatae Igboideae linguae quoque quae aliquando Igbonicae dialecti considerantur, inter quas divergentissima Ecpeyeica est. Quarum aliquae, sicut Ica, separata formae exemplaria habent.

Notae[recensere | fontem recensere]