Parlamentum Britannicum

E Vicipaedia

Parlamentum Britannicum, vel Senatus Britannicus,[1] vel Senatus Anglicus,[2] est Parlamentum vel Senatus[3] Regni Britanniarum; ei potestas summa legium faciendum copiorumque inveniendorum datur. Ei tres membra sunt: regina-in-Parlamento (a quo leges vere aguntur) et duae camera disputati: Camera Parium et Camera Communium. Parlamentum Anglice Parliament dicitur, verbum seminis Gallici quod Latine 'Sermo' significat, quod ab regiis aevi medii consiliis originem capit.

[recensere] Camerae

In Camera Parium (dicta 'camera altior') disputant "Pares spirituales" (viginti quattuor episcopi Ecclesiae Anglicae) et "Pares temporales" qui titula nobilitatis ferunt—omnis 'dux' aut 'marchio' aut 'comes' aut 'vicecomes' aut 'baro' est. Pares temporales sedes in camera, ut titula, tenent dum vitas suas. Olim domini veri potentesque erant, qui in medio aevo equites ducebant et castella muniebant; sed multos annos "dominus" titulum solum fuit; olim quoque plurimi pares temporales titula ferebant quod heredes erant maiorum suorum; sed in camera nuper reformata perpauci pares hereditarii manent. Hodie socii plures camerae sunt barones a ministris recentibus reginae creati propter sapientiam.

In Camera Communium (dicta 'camera inferior') disputant socii a civibus omnibus electi. Nomen 'communium' fertur ab verbo Francico communes, "vici", quod socius quisque pro vico oppidove suo locum tenet. Socius quisque sedem tenet tempus breve solum, quinquennium aut brevius—ita saepe eligendi (iterum eligendive) sunt socii pro sedibus omnibus. Hodie Camerae huic pars magna potestas est, quod ministri reginae, sequentes morem maiorum, non possunt rem publicam dirigere nisi Camera Communium patitur.

[recensere] Notae

  1. Nomen attestatum est in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 38, 39.
  2. Nomen attestatum est in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 47, 54.
  3. Nomen attestatum est ("Ex senatus consulto Angliae regni") in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), p. 35.


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!