Pastor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pastor Casachicus cum equo et canibus pastoralibus

Pastor est custos animalium domesticorum, qui gregem puta ovium vel vaccarum vel caprarum vel anserum vel suum vel asinorum vel equorum custodit nonnumquam ope aliorum animalium sicut canum vel equorum. In Africa et Asia pastores etiam camelos servant et in Asia meridionali elephantes domesticos, in America meridionali lamas. Pastor ovium opilio nominatur, bovum bubulcus, armentorum armentarius, suum subulcus.


Aliae significationes[recensere | fontem recensere]

Metaphorice in ecclesiis sacerdos etiam pastor appellatur et Biblia Deum ipsum pastorem hominum appellat, exempli gratia in praeclaro psalmo 23:

Psalmus. David.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitae meae,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.

Alia coepta Vicipaediana[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pastores spectant.