Iacobus Bond

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
[[Vicipaedia]] Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Autoraeda Iacobi Bond, Aston Martin DB5, e museo Louwman

Iacobus Bond (Anglice: James Bond) est persona ficticia fabularum scriptoris Anglici Ioannis Fleming (19081964), accurate Fleming duodecim libros et novem libellos de rebus gestis Iacobi Bond scripsit. Iacobus Bond in his libris speculator maiestatis Britannicae regiae vir audacissimus, pericula neglegens, rerum bellicarum peritus, feminas pulchras amans fingitur.

Viri scelesti, impii, nefarii rerum potituri a Iacobo ipso de medio tolluntur antequam orbem terrarum in discrimen adducere et totas gentes aut civitates interficere possunt.

Iacobus in maxima pericula se offerens semper vincit. Virgines pulcherrimae ei praemia illarum rerum gestarum offeruntur.

Adhuc complures pelliculae cinematographicae de rebus gestis Iacobi Bond factae sunt. A spectatoribus rerum gestarum Iacobi peritis valde diliguntur eae pelliculae quae pristina aetate factae erant sicut E Russia cum amore et Vir digito aureo.

[recensere] Pelliculae

  • 'Dr. Non' (Anglice: Dr. No), anno 1962
  • 'E Russia cum amore' (Anglice: From Russia with Love), anno 1963
  • 'Vir digito aureo' sive 'Chrysodactylus' (Anglice: Goldfinger), anno 1964
  • 'Globus fulmineus' (Anglice: Thunderball), anno 1965
  • 'Bis tantum vivis' (Anglice: You Only Live Twice), anno 1967
  • 'Suae maiestati clam serviens' (Anglice: On her majesty's secret service), anno 1969
  • 'Adamantes aeterni sunt' (Anglice: Diamonds are forever), anno 1971
  • 'Vivas et mori sineas' (Anglice: Live and let die), anno 1973
  • 'Vir cum sclopeto aureo' (Anglice: The man with the golden gun), anno 1974
  • 'Speculatrix quae me amabat' (Anglice: The spy who loved me), anno 1977
  • 'Corraditor lunae' (Anglice: Moonraker), anno 1979
  • 'Tuis tantum oculis' (Anglice: For your eyes only ), anno 1981
  • 'Octopussella' (Anglice: Octopussy), anno 1983
  • 'Numquam dixeris numquam iterum' (Anglice: Never say never again), anno 1983
  • 'Prospectus in necationem' (Anglice: A View to a Kill), anno 1985
  • 'Apricum vividum' (Anglice: The living daylights), anno 1987
  • 'Licentia occidendi' (Anglice: Licence to kill), anno 1989
  • 'Oculus aureus' (Anglice: Goldeneye), anno 1995
  • 'Crastinum nunquam moritur' (Anglice: Tomorrow never dies), anno 1997
  • 'Orbis non sufficit' (Anglice: The world is not enough), anno 1999
  • 'Morere altera die' (Anglice: Die another day), anno 2002
  • 'Aleatorium Regale' (Anglice: Casino Royale), anno 2006
  • 'Quantum solacii' (Anglice: Quantum of solace), anno 2008

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bond spectant.
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis