Elizabeth II (regina Britanniarum)

E Vicipaedia

Elizabeth II Regina (Elizabeth Alexandra Maria Windsor, nata 21 Aprilis 1926) est regina Britanniarum hodierna et terrarum quoque nonnullarum in orbe dispersarum.

Patre Georgio VI demortuo (6 Februarii 1952), proclamata est regina Londinii, dum Keniae visitationem iam faciebat. Coronata modo est unum post annum die 2 Iunii 1953.

Multis in linguis titula eius auctoritate proclamata sunt; Latina ita dicuntur— Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Omnium Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor. Praeterea est praeses Ecclesiae Angliae.

[recensere] Curriculum vitae

Elizabeth II itinera facit continenter cives suos ad occurrendos

Elizabetha die 20 Novembris 1947 Philippo Mountbatten nupsit (natum 10 Iunii 1921), Principem Graeciae, et ad matrimonium honorandum Edimburgi ducem creatum. Quattuor liberos generaverunt:

Horum ex parte liberorum, octo nepotes Elisabethae Philippoque sunt:

  • Petrus Marcus Andreas Phillips, natus 15 Novembris 1977, Annae principis filius
  • Sara Anna Elizabeth Phillips, nata 15 Maii 1981, Annae principis filia
  • Gulielmus Arthurus Philippus Ludovicus, natus 21 Iunii 1982, Caroli principis filius (secundus ordinis heredum regni)
  • Henricus Carolus Albertus David, appellatus "Harry", natus 15 Septembris 1984, Caroli principis filius (tertius ordinis heredum regni)
  • Beatrix Elizabeth Maria, nata 8 Augusti 1988, Andreae principis filia
  • Eugenia Victoria Helena, nata 23 Martii 1990, Andreae principis filia
  • Ludovica Alicia Elizabeth Maria, nata 8 Novembris 2003, Eduardi principis filia
  • Iacobus Alexander Philippus Theo, natus 17 Decembris 2007, Eduardi principis filius, qui Vicecomes Severn appellatur

[recensere] Nexus externi


Antecessor:
Georgius VI
Regina Britanniarum
1952– praesentem
Successor:



David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!