Communio Anglicana

E Vicipaedia

Communio Anglicana (Anglice Anglican Communion) est communio Christiana per totum orbem terrarum diffusa, quae mores suos atque elementa et catholica et reformata coniungit: traditio Catholica imprimis in liturgia ordinibusque sacris praevalet, Reformata in theologia. Ecclesiae Anglicanae se partes "unius Catholicae et Apostolicae ecclesiae"[1] aestimant, traditione theologiaque reformationis Anglicae (et partim Scoticae) coniunctae. Tamen Communio Anglicana reformationem suam non rupturam ecclesiae praereformatae, sed redintegrationem ecclesiae necessariam interpretatur. Inde Communio Anglicana et Catholica et Reformata est, a reformatione quidem propriam traditionem theologiamque sequens. Toto orbe terrarum Communioni Anglicanae circiter 80 000 000 hominum in 385 dioecesibus adhaerent.[2]

Structura et divisio[recensere | fontem recensere]

Mappa mundi provinciarum Communitatis Anglicanae (colore caeruleo).

Communio Anglicana e 38 autonomis ecclesiis territorialibus sive provinciis constat. Praeter Ecclesiam Anglicam sunt e.g. Ecclesia Anglicana Canadiensis, Ecclesia Episcopalis in Civitatibus Foederatis Americae vel Ecclesia Indiae meridionalis. Provinciae sive ecclesiae territoriales, quibus unicuique Primas praeest, pluribus dioecesibus compositae sunt.

Communio Anglicana post Ecclesiam Catholicam Romanam et Ecclesias Orthodoxas numero fidelium tertia ecclesia est. Toto orbe terrarum circiter 80 000 000 Christianorum ad Communionem Anglicanam pertinent, ex iis ciricter 42 000 000 in Regno Britanniarum (maxima ex parte in Anglia, quod autonomae ecclesiae Scoticae Cambricaeque neque ecclesiae publicae sunt neque maioritatem incolarum comprehendunt). Communio Anglicana praecipue in regionibus linguae Anglicae versatur.

Sunt etiam homines, qui ecclesiam traditionis Anglicanae frequentent, quae autem ad Communionem Anglicanam pertinere nolit (ut puta Anglican continuing churches, quae dicuntur), quod communionem ruperunt. Tales ecclesiae ad communionem Anglicanam numerandae non sunt neque volunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]