Vasingtonia (D.C.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vasingtonia (Districtus Columbianus)
WashMonument WhiteHouse.jpg
Flag of Washington, D.C..svg Seal of Washington, D.C..png
Vexillum Vasingtoniae Signum Vasingtoniae
DC locator map with state names w usmap.png
Locus in Districtu Columbiano
Natio Civitates Foederatae
Civitas Districtus Columbianus
Comitatus (nullus)
Gubernatio
Praefectus Vincentius C. Gray (D)
Superficies
Tota 177.0 km²
Aqua 18.0 km² (10.2%)
Multitudo
Tota (2006) 581 530
In regione 5 290 400
Densitas 3481/km²
Regio temporis UTC −5 (UTC −4 aestate)
Vasingtonia
Metro Center est "transfer station" linearum Rubrae, Aurantiae, et Caeruleae Metrorail.
Statio Unionis est centrum transportationis in Amtrak, ferriviariis commutatorum lineis, et Metro Vasingtoniae.

Vasingtonia[1][2] (etiam sine g scripta[1]), sive Heroopolis,[3] est caput Civitatum Foederatarum Americae. Urbs cum Districtu Columbiae[4] vel Territorio Columbiano[5][6] omnino concordat, itaque nomina inter se libere mutantur. Subscriptio Actus domicilii ('Residence Act') die 16 Iulii 1790 districtum capitalem creavit, secundum Flumen Potomacum in Ora Orientali Civitatum Foederatarum situm, a civitatibus Virginia et Terra Mariae sectum. Ut a Constitutio Civitatum Foederatarum sinitur, districtus sub sola iurisdictione Congressionali patet, et ergo non est pars ullius civitatis.

Anno 1847, pars Virginiana quae ad meridiem Potomaci Fluminis stat Virginiae a Congressu reddita est.

Urbs Vasingtonia ex Georgio Washingtonio appellatur, primo praeside Civitatum Foederatarum. Ante annum 1871, urbs a Districtu Columbiano secreta erat, rectionemque propriam habebat; Districtus autem, hodie ab urbe omnino completus, a rectione municipali urbis Vasingtoniae imperatur.

Vasingtoniae Civitatum Foederatarum rectionis sedes est, item sedes plerorum ministeriorum foederalium. Vasingtoniae est, etiam sedes Argentariae Mundanae, Aerarii Monetarii Internationalis, Ordinationis Civitatum Americanarum, altorum institutorum interpopularum. Vasingtonia item situs est monumentorum multorum et museorum, viatoribus praebitorum. Quamobrem cives Americani saepe urbem frequentissimam habent.

Incolae Districtús Columbiae numerus anno 2003 a Ministerio Censús aestimatus est 563 384, quo anno regio Vasingtoniae, quae pars Terrae Mariae, Virginiae, et Virginiae Occidentalis comprehendit, incolas super 4.7 decies centena milia habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Australem capitis Civitatum Foederatarum locum ultimum Iacobus Madison, Alexander Hamiltonius, Thomas Jeffersonius, et Georgius Washingtonius anno 1790 compromissione condixerunt.

Forma prima "Urbis Foederatae" quadratum fuit, decem milia Anglica (16 chiliometra) in lateri quisque metans; 260 chiliometra quadratus est. Situs verus in Potomaco Fluvio a Praeside Georgio Vasingtonio ipso delectus est. Urbs Vasingtonia die 9 Septembris 1791 a Congressu publice nominatus est. Ob modestiam Praeses Vasingtonius ad illam numquam rettulit, eamque "Urbe Foederatam" nominavit.

Urbs a Carolo L'Enfante, olim militari architecto Francico in Exercitu Civitatum Foederatarum merente, descripta est. Initium Aedum Albarum, primae aedificationis novae, die 13 Octobris 1792 factum est.

Die 24 Augusti 1814, copiae Britannicae caput occupaverunt inter incursionem notabilissimam Belli 1812 ut ultio vastationis Toronti inter menses obtineant.

Praefectus urbis a die 2 Ianuarii 2007 Hadrianus M. Fenty, et a 2011 Vincentius C. Gray est.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Monumenta[recensere | fontem recensere]

Musea[recensere | fontem recensere]

Artes athleticae in Vasingtonia[recensere | fontem recensere]

Vasingtoniae domum habent turmae athleticae professionales in quinque ludis athleticis masculis participantes, feminisque duobus. pediludio comprehenso, Vasingtonia est ex octo tantum urbibus in America quae turmas in quinque ludis athleticis maioribus habent.

Masculae artium athleticarum manus sunt:

Manus muliebres:

Hic sedem habent[recensere | fontem recensere]

Urbes sororiae[recensere | fontem recensere]

Vasingtoniae sunt duodecim rita urbium sororiarum pacta. Quisque urbs infra perscripta est caput civitatis, Sunderlandia excepta, quae oppidum Washington, avitam familiae Georgii Vasingtonii domum, comprehendit.[7] Lutetia et Roma "urbes consortes" agnoscuntur ob earum eximia unius urbis sororiae consilia.[8]

Urbs Civitas Annus
Bangkok Thailandia 1962, renovata 2002
Dakar Senegalia 1980, renovata 2006
Pecinum Sinae 1984, renovata 2004
Bruxellae Belgium 1985, renovata 2002
Athenae Graecia 2000
Lutetia Francia 2000, renovata 2005
Praetoria Africa Australis 2002, renovata 2008
Seulum Corea Meridiana 2006
Accra Gana 2006
Sunderlandia Britanniarum Regnum 2006
Roma Italia 2011
Ancyra Turcia 2011
Mercatus Orientalis, in Colle Capitolii situs, venditores cibi et tabernas opificum condit.
Plus quam sex miliones hominum Monumentum Lincolnianum anno 2010 visitaverunt.[9]
Institutio Smithsoniana undeviginti museis et Horto Zoologico Nationali utitur, quorum omnes populis sunt liberi. Hic habes "castellum," aedificium primum constructum.


Coat of arms of the United States.svg
Porta: Civitates
Foederatae Americae


Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Nomen adiectivum est "Vasingtoniensis" vel "Vasintoniensis".
  2. Sive "Vasingtonium": Resumen de gramática latina. Apéndice al diccionario ilustrado latino-español español-latino. Palaestra Latina. Pagina 64.
  3. Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall" .
  4. Liber apud books.google.com Iohannis Pianciani, In Historiam Mosaicum, Neapoli anno 1851 scriptum.
  5. Egger, Lexicon Recentis Latinitatis.
  6. Columbia est obsoletum vel poeticum Civitatum Foederatarum nomen.
  7. "DC Sister Cities". D.C. Office of the Secretary .
  8. "Twinning with Rome". Ville de Paris .
  9. "NPS 5 Year Annual Recreation Visits Report". National Park Service. 2011 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg