Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Consortio Populorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Civitates consortionis populorum

Consortio Populorum (Anglice: Commonwealth of Nations[1]), usitate Consortio appellata, est foedus liberarum civitatum quae negotia communia agere volunt. Hodie 54 civitates liberae sua sponte sese in eo adiunxerunt, quarum pleraeque Imperii Britannici pristini partes fecerant; quam ob rem Consortio Britannica foedus olim nominabatur. Caput Consortionis est Elisabetha II Britanniarum, sed typum solum capitis, admodum sine auctoritate. Civitatibus in multis consortionis res publica sine rege reginave stat; sed in civitatibus sedecim (regna Consortionis dicta) regina est Elisabetha illa.

Consortionis una civitas sola a nexu cum Britannia numquam prius iuncta fuerat: Mozambicum.

Structura[recensere | fontem recensere]

Caput Consortionis[recensere | fontem recensere]

Sub formula Declarationis Londiniensis, Elisabetha II Britanniarum est Caput Consortionis, titulus qui nunc commune cum regnis Consortionis tenetur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum Anglicum Commonwealth, ad verbum 'bonum commune', significat 'respublica'.
  2. Patterson, Percival (24 Octobris 2007). "Report of the Committee on Commonwealth Membership". Commonwealth Secretariat 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Civitates consortionis[recensere | fontem recensere]