Ottava

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Urbs Ottava.

Ottava[1] (IPA: ['otava]; nomen adiectivum: Ottavensis[1]; Anglice et Francogallice: Ottawa) est urbs circiter 808 000 incolarum et caput Canadae. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae Ontarionis. Anno 1850 creata est, anno 2001 urbe Ottava ceterisque municipiis antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redactis. In valle Ottavense sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a Toronto, 190 a Monte Regio.

Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottava contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Aquas Gati (vulgo: Gatineau) municipium Quebeci provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine Ottavae et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.

Panorama Ottavae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottavam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!