Corpus aquae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Flumen Gambia per Niokolokoba National Park fluit.
Stagnum aestus Sanctae Cruce Californiae situm, cum Actinariis et Asteroideis.

Corpus aquae est ullus aquae cumulus significans, usitate partem superficiei telluris vel alius planetae tegens. Nomen plerumque ad magnas aquae cumulationes spectat, sicut oceani, maria, et lacus, sed notio minora aquae corpora quoque comprehendit, inter quae stagna, stagnula, et loci uliginosi. Fluvii et flumina, canales, et aliae proprietates geographicae ubi aqua ab uno loco ad alium movetur etiam corpora aquae habentur.[1]

Nonnulla corpora aquae sunt ab hominibus effecta (artificiose), sicut aquae receptacula (aliquando cisternae) et portus, sed plura sunt proprietates geographicae naturaliter factae. Corpora aquae quae navigari possunt viae aquatiles appellantur. Nonnulla corpora aquae aquam conligunt et movent, sicut flumina et fluvii, et alia aquam plerumque tenent, sicut lacus et maria.

Nomen corpus aquae etiam ad aquae receptaculum a planta contentum spectare potest, rite phytotelma appellatum.

Genera[recensere | fontem recensere]

Nonnullae proprietates geographicae aquam implicantes non sunt corpora aquae, inter quas aquae cadentes et geyser.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad corpora aquae spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Langbein, W. B.; Iseri, Kathleen T. (1995). "Hydrologic Definitions: Stream". Manual of Hydrology: Part 1. General Surface-Water Techniques (Water Supply Paper 1541-A). Reston, VA: USGS .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mitsch, W. J., et J. G. Gosselink. 2007. Wetlands. Ed. 4a. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Hydrologia Haec stipula ad hydrologiam spectat. Amplifica, si potes!