Vinlandia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aemulatio archaeologica Vinlandiae

Vinlandia (sive Winland sive Vinilanda), secundum relationes Scandinavianas, erat nomen a Leipho Erissonio terrae novae datum. Vestigia archaeologica demonstrant vikingos aliquatenus in America Septentrionali adfuisse.


Loci[recensere | fontem recensere]

Praeterea unam adhuc insulam recitavit a multis in eo repertam occeano, quae dicitur Winland, eo quod ibi vites sponte nascantur, vinum optimum ferentes. Nam et fruges ibi non seminatas habundare, non fabulosa opinione, sed certa comperimus relatione Danorum. [Post quam insulam, ait, terra non invenitur habitabilis in illo occeano, sed omnia quae ultra sunt glacie intolerabili ac caligine inmensa plena sunt. Cuius rei Marcianus ita meminit: 'Ultra Thilen', inquiens, 'navigatione unius diei mare concretum est'. Temptavit hoc nuper experientissimus Nordmannorum princeps Haraldus. Qui latitudinem septentrionalis occeani perscrutatus navibus, tandem caligantibus ante ora deficientis mundi finibus inmane abyssi baratrum retroactis vestigiis pene vix salvus evasit.]
  • 1837, Caroli Christiani Rafn Antiquitates Americanae, manuscriptum saeculi 13 citans (p.290-3):
Leifus fortunatus dictus, primus Vinlandiam invenit, in quo etiam itinere mercatores oceani periculis vexatos repierit.
Volente deo post longū iter ab insula Gronelanda per meridiem ad / reliquas extremas partes occidentalis occeani maris iter facientes ad / austrū inter glacies byarnus et leiphus erissonius socij terram nouam uberrimā / videlicet viniferā inuenerunt quam Vinilandā insulā appellauerunt. Henricus / Gronelande regionumq finitimarū sedis apostolicae episcopus legatus in hac terra / spaciosa vero et opulentissima in postmo anno p. ss. nrj. Pascali accessit in nomine dei / omnipotētis longo tempore mansit estiuo et brumali postea versus Gronelandā redit / ad orientem hiemalē deinde humillima obediencia superiori vo- / lūtati processit

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!