Ericus Rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ericus Rufus

Ericus Rufus Thorvaldi filius, seu Eirikus Rufus,[1] lingua Islandica Antiqua Eiríkr Rauði, anno 950 in Norvegia patri Thorvaldo Asvaldi filio natus, vitaeque defunctus 1003, conditor primae coloniae Nordicae in Groenlandia, in loco Brattahlidae.

Anno fere 960, pater Erici inter sicarios accusatus Norvegiam fugire coactus est. Familia in Islandia domicilium deduxit, sed anno 982 alterius parricidii causa denuo igni et aqua interdictus est. Statuit petendum esse terram incognitam a solis occasu, olim a Gunbjörne quodam conspectam, unde nomen "Gunnbjörnis scopuli" (Islandice Gunnbjörnschier) duxerat.

Secundum Historiam Erici Rufi, tres annos interdictus marginem Groenlandiae explorabat, dein in Islandiam redux advenit fabellas vix credibiles de nova illa terra narrans. Multis colonis comitentibus anno 985 in Groenlandiam regressus, duas colonias in litore occidentali condidit: ab ortu (in insulae loco extremo et australi) Oestbygda, ab occasu Vestbygdam (circa urbem hodiernam Nuuk). Oestbygdae mansionem Brattahlidam prope urbem hodiernam Narssarssuaq sibi aedificavit, et Groenlandiam regebat. Classis colonorum ex 25 navibus constitit, quorum 14 feliciter pervenerunt et ex reliquiis 11 aliae cursum reflectaverunt, aliae perierunt.

Colonia florebat, ita crescens ut a 3000 incolaretur, Islandensibus nonnullis ex insula sua nimis incolata immigrantibus. Sed grex unus immigrantium anno 1002 secum pestem intulerunt quo plurimi coloni perierunt, itaque anni 1003 hieme Ericus ipse diem obiit. Colonia nihilominus supervixit usque ad saeculum 15, paulo ante Christophorus Columbus iter illud suum fecisset.

Quattuor liberos Erico fuisse novimus, nempe Leivum explorator praeclarus, Thorvaldum, Thorsteinum, et Freydisam. Cum Leivus ille Christianus esset, Ericus Paganus erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Google Books