Mare Barentsii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare Barentsii in tabula caeruleo pictum

Mare Barentsii[1] (Norvegice Barentshavet; Russice Баренцево море, tr. Barencevo more), olim mare Murmanicum[2] (Russice Мурманское море, tr. Murmanskoe more) nominabatur, mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis) est, inter litus septentrionali Europae (Norvegiae et Russiae) et archipelagos Spetsbergiam (possessionem Norvegicam), Terram Francisci Iosephi atque Novam Zemblam (possessiones Russicas) situm. Nomen suum hodiernum anno 1853 in honorem Gulielmi Barentsii, exploratoris Batavici, accepit. Aream 1424 milia km² et profunditatem mediocrem 222 m, maximam ad 600 m habet. Flumina maxima qui in hunc mare effunduntur sunt Petzora et Indiga. Portus principales sunt Murmansk Russiae et Vardø Norvegiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Regione arctica: Mare Barentsii, fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" (in: Гидроиды (Hydroidea), vol. I-II, p. 294)
  2. "Mare Murmanicum" (in: Das Tierreich, p. 68); "in zona sublitorali maris in Oceano Atlantico boreali, imprimis ad Oras Norvegiae, Groenlandiœ, Spetsbergiœ, maris Murmanici, Kariani, Albi (ad insulas «Solowetzki »), Sibirici et in Sinu « Вата » " (in: Sylloge algarum..., vol. III, p. 307)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Barentsii spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg