Gas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Particula gasis (atomi, moleculae, vel ionta) libere moventur.

Gas[1][2][3] (-is, n.), sive gasum[4][3], sive gasium[5][3], sive aëriformis substantia[3], est unus ex tribus statibus materiae classicis. Prope zerum absolutum, quaelibet res corporea solida est. Calore ad eam addita, in liquidum circa suum punctum liquefactionis liquescit (vide commutationem phasis), in gas circa suum punctum ebullitionis bullit, et, si satis calor addatur, statum plasmaticum intrat, quo sua electra tam energetica fiunt quam ea atomos parentes ex gas relinquunt.

Gas purum in atomis singulis consistere potest (e.g., gas nobile, aut gas atomicum sicut neon), in moleculis elementariis ex uno atomi genere genitis (e.g., oxygenium), vel in moleculis compositis ex variis atomis genitis (e.g., carbonii dioxidum). Mixtura gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut aer. Quod gas a liquidis solidisque distinguit est magna singularum gas particularum separatio, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.

Gas etiam dicitur de materiis ipsis, quae temperaturis ambientibus statum gaseosum ostendunt.

Distinctio inter gas et liquidum dependet ab existentia lineae transitionis, quae desinit in punctum criticum. Super punctum criticum, gas fluidum supercriticum fit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Gas est vocabulum ab Ioanne Baptista van Helmont inventum, qui libro Ortus Medicinae inscripto scripsit: “Ideo paradoxi licentia, in nominis egestate, halitum illum Gas vocavi, non longe a Chao veterum secretum”.[6] Cur gas <g> littera usus scripserit, ex eo pendet, quia <χ>, prima consonans vocabuli Graeci χάος, non aliter enuntiatur quam <g> Batava.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio: "In temperatura +17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et ceterae similes.
  2. Indeclinabile in scripto De gas Hydrogenii Arseniati Natura et Indole, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis. Volumen XVI.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  4. Vox Latina; Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  5. PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  6. Ioannes Baptista van Helmont, Ortus Medicinæ (1652), p.59a (Libri Google)

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gas spectant.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg