Anguilliformes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anguilliformes
Aetas fossilium: Aevo Cretaceo–Recens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

[1]
Anguilla rostrata
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Superordo: Elopomorpha
Ordo: Anguilliformes
Subordines

Anguilliformes sunt ordo piscium qui in circa sescentis speciebus in centum et decem generibus, undeviginti familiis, et quattuor subordinibus consistit. Plurimi anguilliformes sunt praedatores.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Anguilliformes sunt pisces elongatissimi, qui a 5 centimetra longus in Monognatho ahlstromi ad 3.75 metra longus in Gymnothorace javanico variant.[2] Eis non sunt pinnae pelvicae, et multae species pinnis pectoralibus carent. Pinnae dorsalis analisque cum pinna caudali funduntur ut unam taeniam conforment, quae per multum animalis longitudinis patet.[1]

Plurimae anguilliformes in aquis humilibus habitare solent, vel se in infimo mare celant, aliquando in foraminibus saepe foveis anguillarum appellatis. Solum species familiae Anguillidarum aquam dulcem plerumque tenent; eae autem mare ingrediunt ad ova gignenda. Aliqui anguilliformes in aqua usque ad 4000 m habitant. Aliqui strenue moventur.

Anguilliformes gignuntur tenuibus perlucidisque larvis, rite leptocephalis appellatis, quae in summis maris aquis fluitant, ubi nutrimentis liquefactis vescuntur. Eae se in anguillas vitreas (Anglice glass eels) tunc commutant, et iterum in iuvenes (Anglice: elvers), antequam habitationem adultorum petunt.[2]

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Haec classificationis formula, systema FishBase sequens, anguilliformes in quindecim familiis ponit. Aliae familiae in aliis classificationis formulis (insigniter ITIS et Systemate Naturae 2000) comprehensae hic sub familia cum qua synonymizantur? in systemate FishBase ponuntur.

Subordines et familiae
Muraenida in foramine manere solet.
Iuvenes Anguillae rostratae congregantur.

Subordo Anguilloidei

Subordo Congroidei

Subordo Nemichthyoidei

Subordo Synaphobranchoidei

Aliquae classificationis formulae genera Cyema et Neocyema (familiae Cyematidarum) inter Anguilliformes ponunt, sed systema FishBase ea in ordine Saccopharyngiformibus ponit.

Electrophorus electricus Americae Australis recte non est species anguilliformium, sed artius est Cyprinidis cognatus.

Usus ab hominibus[recensere | fontem recensere]

In arte coquinaria[recensere | fontem recensere]

Unagi, anguilliformes aquae dulcis, modo Iaponiensi (kabayaki) tosti super oryza positi sunt.

Anguilliformes aquae dulcis (Iaponice unagi) et aquae salsae familiae Congridae (Iaponice anago) in arte coquinaria Iaponiensi late adhibentur, et cibi sicut unadon et unajuu populo sunt gratissimi, quamquam pretiosi. Anguilliformes etiam populo sunt accepti in arte coquinaria Sinensi, ubi multis modis apparantur. Pretia anguilliformium in Hongcongo saepe 1000 HKD per chiliogramma attinent, et olim 5000 HKD per chiliogramma excesserunt. Anguilliformes populo sunt in arte coquinaria Coreana gratissimi, ubi fons virilitatis videntur. In Nova Zelandia, Anguilla dieffenbachii populo Maoriano est cibus a maioribus proditus.

Comedunt homines Anguillam anguillam et alios aquae dulcis anguilliformes in Europa, Civitatibus Foederatis, et aliis locis. Elegantia angulas appellata in arte coquinaria Vasconiensi consistit in anguilliformibus iuvenibus in oleo alto frictis.[3] In arte coquinaria Italica, anguilliformes ex regione Cumaculi (terra paludosa per litus Adriaticum) magni aestimantur, cum anguilliformibus aquae dulcis Lacus Volsiniensis. In Dania, Germania septentrionali, Nederlandia, et Suecia, anguilliformes fumosi habentur elegantia. Piscatores Europaei olim iuvenes vilem consumpserunt cibum, sed numeris anguilliformium a detrimento habitationis redactis, elegantia nunc habentur, pretio ad £700 per kilogramma in Britanniarum Regno.

In societate hominum[recensere | fontem recensere]

Laqueus anguillarum in Dania circa 1899

Quibus aquaria colunt, anguilliformes, praecipue species familiae Muraenidarum, sunt gratiosae.

Celeberrimum oblectamentum in insula Huahine (una ex Insulis Societatum in Polynesia Francica) est pons in rivulo ubi habitant anguilliformes, aliqui ad 3 m longi—res quae cultura loci existimat sacra.

Sanguis anguilliformium habetur hominibus toxicarius, sed coquere proteinum toxicarium destruit. Carolus Richet, in investigationibus pro quibus Praemium Nobelianum meruit, sanguine anguilliformium in canibus infuso effectuque observato, anaphylaxin repperit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anguilliformes spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Anguilliformes" apud FishBase
  2. 2.0 2.1 J. R. Paxton, W. N. Eschmeyer, et John F. McCosker, Encyclopedia of Fishes (San Diego: Academic Press, 1998), pp. 86–90. ISBN 0-12-547665-5.
  3. http://www.buber.net/Basque/Food/food1.html

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Anguilliformes Haec stipula ad Anguilliformes spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg