Thorfinn Karlsefni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Thorfinn Karlsefni, ab Einar Jónsson facta, Philadelphiae stat.

Thorfinn Karlsefni? (Lingua Nordica antiqua Þorfinnr Karlsefni, Islandice Þorfinnur Karlsefni) fuit explorator Islandicus qui circa 1010 Vinlandiam, coloniam 160 hominum ex navibus tribus deduxit. Inter colonis fuit Freydís Eiríksdóttir, secundum Grœnlendinga saga? et Eiríks saga rauða soror Leivi Erici filii. Guðríðr Þorbjarnardóttir, uxor Thorfinn, puerum in Vinlandia peperit, Snorri Guðríðarson? appellatum,[1][2] primum liberum natum cui erant maiores Europaei in Mundo Novo notum, et auctorem generis multorum Islandicorum hodiernorum. Exactus coloniae locus non notus est, sed multi credunt eum excavata castra Norica apud L'Anse aux Meadows in Terra Nova fuisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mitchell, Alana (2002-11-30). "Legend that begins in Newfoundland ends with a 'fantasy' discovery in field" (Reprint). Leif Eriksson Monuments Pages 
  2. Snorri Thorfinnson apud Vicipaediam Nederlandicam

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!