Atlas (mons)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Atlas
Range
Nationes Marocum, Algeria, Tunisia
Highest point Toubkal
 - elevation 4 167 m (13 671 ft)
 - coordinates 31°03′43″N 07°54′58″W / 31.06194°N 7.91611°W / 31.06194; -7.91611
Period Praecambrianum
Conlocatio Atlantis Montium (colore rubro) trans Africam Septentrionalem.

Atlas (Berberensi Idurar n Watlas, Arabice جبال الأطلس‎) est mons perpetuus qui trans Africam Septentrionalem circa 2500 chiliometra per Marocum, Algeriam, Tunisiam patet. Summus mons est Toubkal, circa 4167 m supra maris aequor, in Maroco meridio-occidentali situm. Mons perpetuus litora Mediterraneum et Atlanticum a Sahara separat. Plurimae incolae sunt Berberenses?. Nomina montis in nonnullis linguis Berberensibis, adrar et adras, putantur cognata huius toponymi esse.

Conlocatio Atlantis trans Africam Septentrionalem.

Habitant his in montibus multae plantarum animaliumque species in Africa unicae, saepe specierum Europaearum similiores, multae periclitatae, nonnullae iam exstinctae. Inter eas sunt Macaca sylvanus (Cercopithecidae), Ursus arctos crowtheri (sola Ursidarum species in Africa endemica; nunc exstincta), Panthera pardus panthera (Felidae), Cervus elaphus barbarus (Cervidae), Ammotragus lervia (Bovidae), Panthera leo leo (Felidae, exstincta in locis feris), meles Atlantica (Mustelidae), Loxodonta africana pharaoensis (Elephantidae, exstincta), Bos primigenius mauretanicus (Bovidae, exstinctus), Gazella cuvieri (Bovidae), Geronticus eremita (Threskiornithidae), Cinclus (Cinclidae), Vipera monticola (Viperidae), Cedrus atlantica et Pinus nigra (Pinaceae), et Quercus canariensis (Fagaceae).

Geologia[recensere | fontem recensere]

Saxum principale (Anglice basement rock) plurimi Africae, aevo Praecambriano (abhinc circa annorum 4.54–0.57 billiones) formatum, Atlantibus est multo vetustius. Atlas ipse per tria insequentia historiae Telluris tempora conformatus est.

Bona naturalia[recensere | fontem recensere]

Atlanti sunt multa bona naturalia. Adsunt deposita aeris ferri, plumbi, cupri, argenti, hydrargyri, atque sal saxosus, phosphatis, marmoris, carbonis anthracitis?, et gasii naturalis.

Submontes Atlantis[recensere | fontem recensere]

Conspectus panoramicus usitati vici Berberensis (Marocum, in Atlante Alto).

Mons perpetuus in quattuor regiones dividi potest, ab occidente ad orientem:

Aures, mons perpetuus in Algeria et Tunisia siti

Aures, mons perpetuus in Algeria et Tunisia siti, sunt orientalissima Atlantis pars.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Atlantem Montem spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg