Globigerinida

E Vicipaedia
Classis : Foraminifera 
Ordo : Globigerinida 

Globigerinida sunt communis Forameniferorum grex, quae ut plancton marinum inveniuntur (alii greges plerumque sunt benthici). Testas hyalini calcarei generantur, et ex fossilibus a Iurassico usque tempora hodierna nota sunt. Gregi sunt plus quam centum genera et plus quam quadringentae species, quarum circa triginta species sunt exstantes. Unum ex generibus maximi momenti est Globigerina ; vastae fundi abyssi regiones uligine Globigerinidifera[1] teguntur,[2] a testis formarum planctonicarum constituta.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Globigerinidis sunt testae planispirales vel trochospirales distincte perforatae a calcite lamellari radiali hyalino (vitreo) compositae, conclavia usitate globularia, et singula apertura interiomarginali. Nonnullis autem sunt aperturae multae vel auxiliariae, et in nonnullis locus aperturae est arealis vel terminalis. Nonnullis etiam sunt carinae, crassitudines firmantes secundum angulos exteriores sitae. Adaptatio habitus planctonici est evolutio spinarum longarum et angustarum quae ectoplasma spumosum et leve sustinent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Globigerinida ooze, nomen a Murray et Renard anno 1873 factum.
  2. Encyclopaedia Britannica (1911).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cushman, Joseph A. 1950. Foraminifera, their classification and economic use. Ed. 4a. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Loeblich, A. R. Jr., et H. Tappan. 1964. Sarcodina: Chiefly "Thecamoebians" and Foraminiferida. In Treatise on Invertebrate Paleontology, pars C, Protista, 2.
  • Loeblich, A. R. Jr., et H. Tappan. 1988. Classification of the Foraminifera, apud www.gsi.ir.
  • Sen Gupta, B. K. 1992. Systematics of Modern Foraminifera, apud books.google.com.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]