7 Iunii
E Vicipaedia
7 Iunii dies 158ª anni est (159ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 207 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem septimum Idus Iunias, quae a.d. VII Id. Iunias abbreviatur.
| Mai – Iunius – Iul | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | 4 | |||
| 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
| 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
| 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
| 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | ||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 15 [recensere]
- 1494 - Foedus Turris Sillae inter Hispaniam et Portugalliam Alexandro VI iuvante Turris Sillae signatum est, quo coloniae Americanae horum regnorum divisae sunt.
Saeculo 19 [recensere]
- 1840 - Fridericus Gulielmus IV post mortem patris (vide infra) rex Borussiae factus est.
- 1862 - Gennaeus Colocotrones Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Athanasius Miaules erat.
- 1877 - Constantinus Canares Primus Minister Graeciae nominatus est. Antecessor eius Alexander Cumundurus erat.
Saeculo 20 [recensere]
- 1905 - Norvegia XC post annos unionem cum Suecia finivit et regem proprium Norvegiae petivit.
- 1969 - Chiricheim oppidum in Rhenania-Palatinato (Germania) condita est.
Nati [recensere]
Saeculo 17 [recensere]
- 1606 - Andreas Sennertus, professor, bibliothecarius et sermonum et gentium orientis peritus Germanicus; mortuus est anno 1689.
Saeculo 18 [recensere]
- 1745 - Lindley Murray, grammaticae peritus Anglicus; mortuus est anno 1826.
- 1794 - Petrus Čaadaev, philosophus et scriptor Russicus (mortuus 1856).
Saeculo 19 [recensere]
- 1848 - Paulus Gauguin, pictor Francicus (mortuus 1903).
- 1872 - Leonidas Sobinov, cantor Russicus (mortuus 1934).
- 1897 - Cyrillus Mereckov, dux militaris Sovieticus (mortuus 1968).
Saeculo 20 [recensere]
- 1917 - Dean Martin, cantor et actor Americanus; mortuus est anno 1995.
- 1927 - Aentius Bettiza, diurnarius, scriptor et politicorum peritus Italicus.
- 1929 - Aviezri Frankel, mathematicus Israeliticus.
- 1938 - Alexander Dol'skij, poeta, musicus, cantor Sovieticus et Russicus.
- 1947 - Annetta Brooke, rerum politicarum perita Britannica factionis Liberalis Democraticae.
- 1954 - Ioannes Theuninck, pictor et poeta Belgicus.
- 1957 - Paulus Vítor, pedilusor Brasilianus.
- 1965 - Damianus Hirst, artifex Britannicus.
Mortui [recensere]
Saeculo 19 [recensere]
- 1840 - Fridericus Gulielmus III, rex Borussiae; natus est anno 1770.
- 1843 - Fridericus Hölderlin, poeta Germanus (natus 1770).
- 1848 - Bessario Belinskij, criticus Russicus (natus 1811).
Saeculo 20 [recensere]
- 1937 - Ioanna Harlow, actrix Americana; nata est anno 1911.
- 1954 - Alanus Mathison Turing, mathematicus Britannicus (natus 1912).
- 1968 - Theodorus Tokarev, constructor armorum sclopetariorum Russicus et Sovieticus (natus 1871).
Saeculo 21 [recensere]
- 2011 - Georgius Semprún, rerum politicarum peritus et scriptor Hispanicus; natus est anno 1923.
- 2012 - Manuel Preciado, pedilusor Hispanicus; natus est anno 1957.
Festa et Feriae [recensere]
- Imperium Romanum - Vestaliae (penus Vestae) prima dies (usque ad 15 Iunii), pro Vesta.
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |