Guinea Aequatoriensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Guineae Aequatoriensis
Tabula Guineae Aequatoriensis

Guinea Aequatoriensis[1] sive Guinea Aequinoctialis[2] est civitas sui iuris in Africa, cuius caput est urbs Malabo in insula Bioko sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ferdinandus Poo, explorator Lusitanus, viam ad Indiam quaerens, insulam Bioko invenisse anno 1471 putatur. Eam Florem Formosam nominavit, sed deinde ei nomen inventoris daretur. Insulae Annobón et Ferdinandi Poo a Lusitanis colonizatae sunt anno 1474. In eas Lusitani usque ad annum 1778 dominati sunt, cum insulae Hispaniae cessae sunt pro territoriis in America Australi. Inter annos 1926 et 1959, colonia nomine Guineae Hispanicae unificatur. Anno 1968, libertatem obtinuit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequatoriensis in Africa aequatoriensi, exacte in Sinu Guineensi sita est. Flumen principale est Benedictus, vulgo Rio Muni.

Gubernatio et politica[recensere | fontem recensere]

Nominaliter, Guinea Aequatoriensis constitutionalis democratia est ab anno 1991; tamen, res politica civitatis dictatura unius factionis et hominis nomine Theodori Obiang Nguema, cum imperio ab 3 Augusti, 1979 cum civilem ictum contra avunculum Franciscum Macías Nguema direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Circulus eorum qui in exsilium missi sunt, praecipue habitantium Hispaniam et a Severo Moto Nsá directorum, civitati democratiam vindicat.

Praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata 15-12-02 et proxima Decembre anni 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati suffragium ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, Michael Abia Biteo Boricó) dicit. Unum legiferum parlamentum est, cum vix auctoritate, (Cámara de Representantes del Pueblo), centum scamnis suffragio populari directo electis compositum per quinque annos. De 100 scamnis, nonaginta-octo ad factionem unam dictaturae, PDGE (Factio Democratica Guineae Aequatoriensis) in hodierna legislatura pertinent.

Praeses est ab anno 1979 Theodorus Obiang Nguema Mbasogo.

Politico-administrativa ordinatio[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequatoriensis administrative in septem provincias (cum suis capitibus) divisa est:

I. Annobón (Sanctus Antonius de Palé) II. Bioko Septemtrionalis (Malabum) III. Bioko Australis (Luba) IV. Centrum australe (Evinayong) V. Kie Ntem (Ebebiyin) VI. Litus (Bata) VII. Wele Nzas (Mongomo)

Sermones publici[recensere | fontem recensere]

Guineae Aequatoriensis incolae Lingua Hispanica utuntur, sermo publicus tamen praeter Hispanicam etiam Lingua Francica est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Magna pars incolarum Guineae Aequatoriensis (circa 80%) se Catholicam esse profitetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Synodus episcoporum 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam Aequatoriensem spectant.
  • Pygmaei cultura ac musica primorum incolarum Guineae Aequatoriensis


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!