Amalia Earhart

E Vicipaedia
Wikidata Amalia Earhart
Res apud Vicidata repertae:
Amalia Earhart: imago
Amalia Earhart: imago
Amalia Earhart: subscriptio
Amalia Earhart: subscriptio
Nativitas: 24 Iulii 1897; Atchison
Obitus: 5 Ianuarii 1939; Insula Howland
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Edwin Stanton Earhart; Amelia Otis
Coniunx: George P. Putnam
Amalia Earhart circa 1928 depicta

Amalia Earhart, nata oppido Atchison (Kansia) die 24 Iulii 1897, evanescebat die 2 Iulii 1937, morte explicata die 5 Ianuarii 1939, fuit "aviatrix" (id est aeroplanorum gubernatrix) Americana et insignis, quia in tot rebus prima femina fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Amalia Earhart nata est die 19 Iulii, anno 1897 in urbe Atchison, in Kansia. 19 annos nata, ivit ad scholam nomine Organtz circa Philadelphiam. Scholam deposuit ut nosocomae adiutrix fieret in valetudinario militari Torontino cui nomen erat Spadina. Anno 1922, primum emit aeroplanum cui nomen erat Kinner Airster. Anno 1928, prima mulier trans Atlanticum aeroplano vecta est. Anno 1931, Amalia Georgio Putnam nupsit. Anno 1932 prima hominum sola transivit Atlanticum. Anno 1932 effecit vestimenta pro societate volatili the Ninety Nines. Anno 1935, prima omnium hominum volavit ab Havaia usque ad continentem.

Prima omnium transivit et Atlanticum et Pacificum. Mense Iunio, anno 1937, profecta est, prima, in orbis terrarum circumvolatu, ab aequatore. Die 5 Ianuarii, anno 1937 besse volatùs confecto (super 22 000 milia passuum vel 34 000 chiliometrorum), excidit. Numquam postea visa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Amaliam Earhart spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!