Atlantis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Atlantis (discretiva)

Atlantis in geographica Athanasii Kircherus tabula, ex libro Mundus Subterraneus (1665). Nota bene regionem septentrionalem in tabula esse.
Situs Insulae Atlantidis, a mari olim absorpte ex mente Aegyptiorum et Platonis descriptio.

Atlantis (-idis, f.) (Graece: Ἀτλαντὶς νῆσος 'Insula Atlantis') fuit opinabilis insula primum commemorata in Timaeo et Critia, dialogis Platonis philosophi Graeci,[1] qui insulam sic descripsit: "trans Columnas Herculis" iacuisse; magnam partem Europae et Africae subiecisse; repulsa incursione in Athenienses, Atlantis ca. 9600 a.C.n. calamitate naturali "uno die et una misera nocte" periisse. Atlantis non fictam commenticiamque fabulam, sed veram historiam, secundum Platonem. Negat Plato esse confictam fabulam, et ἀληθινὸν λόγον diserte esse contendat. Quod ex Critia perspicue apparebit, in quo illius historiae instituitur praeclara ἐπεξεργασία, tanquam verae historiae.[2] Et hac in re vehementer probo consilium Marsilii Ficini,[3] qui ἀλληγορικῶς ista negat intelligenda, et Proclum et Originem et alii[4] hac in re merito reprehendit. Praeterea Proclus Marcelli cuiusdam de rebus Aethiopum ad ducit historias, in quibus haec manifestissime confirmantur Aethiopum rebus gestis inserta. Et si Platonicorum nullus historiam negat: Porphyrius tamen, Proclus, et ante hos Origines, allegoriam insuper volunt physicam continere. De Atlantidis chronologia Ficinus dixit: "Neque te turbabunt novem illa annorum milia, si Eudoxum audiueris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares".[5]

Nescimus an olim Atlantis revera fuerit. De Atlantidis regno Crantor, Posidonius Apameus vel Strabo non prorsus negaverunt insulam olim fuisse. Aevo Renascentiae, Erasmus Schmidius contendit Americam paulo ante suum tempus inventam insulam esse Atlantidem. Nonnullae litterae utopicae e narratione Atlantidis excitabantur, exempli gratia Francisci Baconis fabula quae Nova Atlantis inscribitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Atlantis: Fabula, liber ab Alano G. Hefner scriptus. (Anglice)
  2. PLATONOS APANTA. OPERA OMNIA. IOANNIS SERRANI. INTERPRETATIONIS LOCOS. HENR. STEPHANI. M.D.LXXVIII
  3. OMNIA DIVINI PLATONIS OPERA TRALATIONE MARSILII FICINI, EMENDATIONE ET AD GRAECUM CODICEM COLLATIONE SIMONIS GRYNAEI, summa diligentia repurgata, quibus subiectus est Index quam copiosissimus. [OPERA OMNIA. Translated by Marsilius Ficino with commentary, by Simon Grynaeus]. Basel Froben 1551
  4. Procli commentarius in Platonis Timaeum Græce, recensebat C. E. Chr. Schneider. Vratislaviae. Eduardus Trewendt. 1847.
  5. Op. Cit. supra

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Atlantidem spectant.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg