Petrus Trudeau

E Vicipaedia

-2 (dubium) Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Petrus Trudeau, plenius Josephus Philippus Petrus Yves Elliott Trudeau (18 Octobris 191928 Septembris 2000), fuit quintus decimus Primus Minister Canadae 20 Aprilis 1968–4 Iunii 1979, et 3 Martii 198030 Iunii 1984.

Carolus-Aemilius Trudeau, pater, Monte Regio natus, fuit iurisconsultus dives. Trudeau ipse apud Collegium Jean-de-Brébeuf studuit, tum Harvard, Parisios, Londinium iit. Anno 1961, Universitas Montis Regii Professor Iuris factus est.

Cursus honorum 1965 factione Liberali temptavit. Officium senatoris Montis Regius publico suffragio facile obtinuit; Primus Minister Pearson 1967 ministrum fecit.

Pearsone se abdicaturum constituente, Trudeau accersivit ut dux factionis fieret. Paulo Martino Seniori aliisque aemulis populo suffragio superatis, facile electioni foederali 1968 praefuit. Trudeau postea in electionibus annis 1972, 1974, 1980 triumphavit. Rebus publicae aerumnis defessis et animo privatis demisso, Trudeau anno 1984 otium petivit.

Die enim 4 Martii 1971, Trudeau Margaretam Sinclair, multo iuveniorem pulcherrimamque, uxorem duxit, quae ei tres liberos dedit. Attamen 1977 in separationem, atque 1984 divortium, entraverunt. Michaelo tertio eius ilio? anno 1998 in nive? mortuo, Trudeau ipse tres post annos mortuus est. Exsequiis publicis honoratus est.

Vir callidus fortis pulcher, Petrus Trudeau saeculo suo praestabat. Sunt qui dicunt Trudeau Canadam in meliorem mutasse (exempli gratia, Trudeau urgente patria bilingualis declarata est, quod prius non habebatur); alii censent eum opulentiam regni destruxisse. Nemo tamen est qui non constat eum praestantissimum inter homines publicos patriae suae fuisse.

Instrumenta personalia