Latinitas bona

Iohannes A. Macdonald

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iohannes A. Macdonald
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes A. Macdonald: imago
Nativitas: 11 Ianuarii 1815; Glasgovia
Obitus: 6 Iunii 1891; Ottava
Patria: Canada

Officium

Officium: Q15966255, Q15966255, Q839078, Q839078, Q15966255, Q15964890, Q15964890, Q15964890, Q15964890
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Q1538184

Memoria

Laurae: Q12177451, Q12177415
Iohannes A. Macdonald mense Novembri 1883 a Gulielmo Iacobo Topley lucis ope pictus (Bibliotheca et Archiva Nationalia Quebecensia)

Iohannes Alexander Macdonald, (natus die 10/11 Ianuarii 1815 Glasgoviae, mortuus die 6 Iunii 1891 Ottavae) primus fuit minister primarius Canadae, qui confoederationem Canadiensem praeclare fovebat. Officium suum per undeviginti annos tenebat; solus inter primos ministros Canadienses qui sextis comitiis popularibus praevaluit. Maxime honoratus est, quod civitatem latissimam duabus ex originibus Europaeanis fundavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Macdonald natus est Glasgoviae in urbe Scotorum anno 1815, die disputata: 10 Ianuariis recordabatur, celebrabatur tamen ab ipsi suisque 11 Ianuariis. Erat pater Hugo Macdonald mercator, qui anno 1811 Helenam Shaw Iohannis matrem uxorem duxit. Patre decoctante, familia anno 1820 in Regiopolim, urbem Canadiensem, trans mare immigravit, novos agros cum prosperitate petens sicut plurimi alii immigrantes. Regiopoli florebant res Hugonis. Ioannes filius anno aetatae suae 10 in scholam Midland Grammar School vulgo dictam missus est.

Anno 1843, aetatis suae 28, uxorem duxit Isabellam Clark (1811-1857) consobrinam. Nuptiis celebratis, grave invalescabat Isabella morbo quodam incognito; lecto relegata vitam medicatam agebat. Uxor ut auris bonis convaleret Iohannes domum transfixit in domicilium vulgo nomine "Bellevue House" Regiopoli cum familia anno 1848, sine praemia. Macdonald cursum honorum politicum iudicalemque secutus minus otium cum uxore agere potebat quam volebat, praecipue cum Isabellam opporteret in Connecticutam iter facere ad morbum sanandum. Isabellae Iohannique nati sunt duo filii, Ioannes Alexander (iunior) post tredecim menses vitae mortuus, et Hugo Ioannes, qui post matris mortem (anno 1857) elevatus est a Margareta Iohannis sorore cum marito eius Iacobo Williamson. Hugo Iohannes Macdonald minister primarius fuit Manitobae.

Macdonald ipse novam uxorem duxit anno 1867 aetatis suae 52, Susannam Agnetem Bernard (1836-1920). Nata illis est filia una, Margarita Maria Theodora Macdonald, qui hydrocephalitide morbo afflicta lucem vidit, variisque morbis semper aegrebat. Macdonald pater non desperabat quin filia convalesceret, id quod nunquam accidit. Mortua est anno 1933.

Iuris consultus[recensere | fontem recensere]

Macdonald anno 1830, aetatis suae quinto decimo, Georgium Mackenzie, iuris consultum Regiopolitanum, sequebatur. In studiis omnibus laudatus, duos post annos Macdonald officium regionalem Napanaea urbe Ontariensi gubernabat, ab anno 1833 usque ad 1835 officium iuris consobrini sui Lowtheris Pennington Macpherson urbe Pictoni. Officium iuris sibi proprium fundavit mense Augusto 1835 Regiopoli, tunc ad rostrum vocatus est 6 Februarii 1836. Studentes duos mox sibi acquisivit, Oliverum Mowat (minister primarius ontariensis futurus) et Albertum Campbell. A multis multi aestimabatur quod bene (etsi sine fortuna) pro latronibus quibusdam Americanis, anno 1838 in proelio a vulgo "Windmill Creek" dicto captis tempore Rebelliorum anni 1837, pronuntiavit. Doctor iuris honoris causa declaratus est ab Universitate Oxoniensi anno 1865, ab Universitate Cantabrigensi anno 1886.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1843 Macdonald cursum honorum intravit aldermanque Regiopoli electus est. Anno 1844 electus est pro comitiis Ontariensibus, in quibus pro Regiopoli bene pronuntiabat et admirabatur; anno 1847 minister primarius Ontariensis Guilielmus Henricus Draper eum "Receiver General" fecit. Drapere tamen factioneque eius proximis comitiis ab officio depulsis, Macdonald hoc officium perdidit. Factioni conservativa destitit, amicitias moderatas quaerens. Anno 1854 cum aliis factionem liberalem-conservativam condidit, Sir Allan McNab duce. Paucos post annos ista factio omnes amicitias prioris factionis conservativae sibi agglomeravit, nonnullasque Reformisium moderatorum. Liberales-Conservativi anno 1854 rerum potiti sunt; nova administratione Macdonald "Attorney General" factus est. In concilio Macdonald minister fuit maximus, etsi alii officium ministri primarii tenebant. Proximiis comitiis Macdonald iam plus potitus est, minister primarius geminus provinciae Canadae cum Sir Stephano-Paschali Taché annis 1856-1857.

Anno 1857 Taché abdicavit, Georgiusque-Stephanus Cartier locum eius sumpsit. Administratione Macdonald-Cartier in comitiis anni 1858 superata, offica ministrorum primariorum geminorum Macdonald Cartierque perdiderunt. Mirabile dictu, Gubernator Generalis Canadae rogavit ut Cartier officium ministri primarii senioris caperet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collins, Joseph Edmund (1883). Life and times of the Right Honourable Sir John A. Macdonald, premier of the Dominion of Canada. Toronti: Rose Textus apud archive.org