Insula Baffin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Insulae Baffin.

Insula Baffin vel Terra Baffin (Escime:? Qikiqtaaluk ; Nordice: Hellulland 'terra petrae argenteae') est insula in extremis Canadae partibus septentrio-orientibus et in Archipelago Arctici Canadiensis sita. Insula est maxima Canadae et quinta mundi, area 507 451 km². Ea est regio sui iuris Nunavut territorii et regionis Qikiqtaaluk.

Historia[recensere | fontem recensere]

Habitatur insula fortasse ab aliquibus millenniis a gentibus indigenis antiquioribus quam gentes escimae.? Prima occupationis reliquia sunt abs circa 2400 a.C.n., in promonturio Dorsete inventa, quod nomen culturae Dorsetis in meridio-occidenti insulae dat.

Insula ab Vicingis inventa est, qui eam Helluland appellaverunt, ut in saga Leivi Erici filii anni 986 videri posse. Anno 1576, Martinus Frobisher nauta Anglicus huc venit per suam inquisitionem Transitus Septentrio-Occidentis.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg